# De materiali medicina 464.5-6

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 464.5 to 464.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/464.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/464.5

Diuersa sit a praedictis odoraria cognomine atque sea, quium plerique sextam in plinio non seam legunt, haud constat: cui precium Redditur ad. xiiii. In plenum probatio myrrhae glebis exilibus nec rotundis in concretu albicantis succi & tabescentis. secunda bonitas intus uaria. pessima quae intus nigra. peius si sit etiam foris. Adulteratur lentisci glebis & cucumeris succo amaritudinis causa, sicut ponde tis, spuma argenti. Reliqua uitia deprehenduntur. sapore gummi dente lentescentis. Fallacissime autem indica mytrha, quae ibidem quadam e spina colligitur, multo deterior: atque hoc solum peius affert India. Nascitur & in Gedrosia ut inquit Strabo. Argillosa uero terra. crustosaque prouenit in arabia. describitur a Dioscoride & uocata Caucalis colore atro. Retorrida. ὁ πέρωρον: conuerti maturitate insignis. Quemadmodum & exoletos & exoleta dicimus, quae graeci ἔξωροον & ἔξωρα. Quidam corruptum locum putant & ὑπέρσκληρον legendum arbitran tur: hoc est praedurum atque scabrum: quod & barbara illa mauritani Serapionis interpretatio se cuta est: quamque et τὸ ὑπέρωρον etiam hilaris speciosaque transferri post: qualem sembracenam sui sse diximus ex Plinii sententia. haec iquitante alias hilaris est sed uiribus tenuis. Seorsum in dicabitur & herbae genus apud nos myrrhis & myrrha nominatum. Itemque apud graecos: quanquam pro aromate illi quidem proprie non myrrham, sed smyrnam uocant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
