# De materiali medicina 464

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CINAMOMINVM VNGVENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/464

IASME VNGVENTVM LXXVIIII Asme si quis interpretetur, uiolaceum significat: quam quam uiolaceum illud quod triuiale es lato potius appellant graeci. Theophrastus leucoion, ut ipsam quoque uiolam. aliud hoc qua quod regale nominatur a persis conditu atque parthis. iifoetetis animae uitus multitu dine ciborum & ebrietate natum accersita Odorum commedatione summouent. Vnguentum hoc & lasiminum & lasimeleon & lasme dicitur: quae uox admonet me ut ex ea fere uiola compositum intelligam, quae uulgo leseminum uocatur, distinctiones & harundineos parietes in hor tis opere topiario conuestiens, flore cadido praecipuae suauitatis, folium in uinidi nigrans ob longum fastigiatum: mucrone languido, magnitudine Rosacei, sed angustum. hoc uiolae genus persicum & parthicum & omnino peregnnum uocauerim, ab alba uiola nostrate longo interuallo distans, ueteribus (ut arbitror) in cognitum, saltem italiae. Recentiores tria iasmes fiue iesimini genera constituunt albam colore, ceruleam, & in aegypto luteam, qualem & in ue netin itasci modo cernimus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
