# De materiali medicina 467.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 467.1 to 467.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/467.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/467.1

phthiropocon hoc est pediferam tineosamque appellant, quia totis paniculis non pra tantum in parte ut abietes nucleos & miores & nigros habeat: sed ipsas quoque paiculas minores gracilioresque. Sunt autem paniculae nucamenta quaedam quae e ramis arborum Resinam fundentium callo squammatim compactili dependent praeterque larici. Negant aliqui flore re piceam: Sed uice floris esse nucamenta illa, quae ΚιτΤαρος graeci uocant: grossis praeciduis fici B portione respondentia. haec compressiora maribus sunt: ac minus Resina madent quam seminis. praeuenit germinatio huius flore abiens. quia paulo ante solsticium erumpit Diebus fere.XV. & ad proportionem fructificat post uergilias, Differt a pinu picea quod pingusor ac tenuior folio est, quod que minus alta minusque recta quam Pinus assurgit. Praeterea conum minorem & magis algentem Nucleos quoque Resina perfusos obtinet. Vtuque folium capilsamenti modo praetenue ac breui seta uil losum, crassiore duraque ceu cupressis. Materies candida & abieti simulior: Pinus ustis radicibus non Repullulat. Picea repullulat. Vt in lesoo accidisse Theophrastus scribit icenso Pyrraei montis nemore quod piceis scatebat. In quo scire oportet Plinium larici tribuere quod Theophrastus de peuca hoc est de pinu prodit. Decacuminatio quam graeci epicopen appellant Piceae: pino: abjeti, Palmae: aliqui addunt & cupresso & cedro perniciem afferte perhibetur. Picea nauigiis expetitur. In Cypro praestantior etiam qua pinus. Eadem & ad fabricas caeteras; malleos grandiotes scandulas: cupas & alia secamenta utilis, cele rius am quae abies corrumpitur. Vsus & in carbone metallis argenti. Montes amat & frigora. Feralis arbor & funebri ind icio ad fores posita ac rogis uitens, Iam tamen & in domos recepta tonsili facilitate. rami pene statim ab radice modici, uelut brachia lateribus inhaerent. haec plurimam Resinam fundit, interueniente candida gemma tam simili Turi ut discerni uisu nequeat: & ide seplasianiorum adulteria: ut in Ture diximus. In Hispania & piceastri sunt, ex quibus Resinam: unde pix coquatur colligunt. Pinus procera est, hanc uecte sollicitata octo cubitis longiorem effici Theophrastus affirmauit: ac ne si quidem solida radice, sed abrupta. Germinatio caepta in pinu, sicut in robore, abieteque intermittitur: ideoque turget ter: & terna edit germina: tquod genus atbores τρισκοίπους appellantur qui ter inchoatum opus intermissumque Repetant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
