# De materiali medicina 468

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PITYIDES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/468

PITYIDES LXXXI. Ityidia fructum piceae Dioscorides uocari scribit. Item quer pini: sed improprie ut Galenus inquit. Plinius e pinastro nuces ita nominat Hippocrates pityida pro resina e pi nu siue picea potius intelligit ut eidem Galeno placuit. NVCLEI PINEI LXXXXI Vdei pinei graece strobili dicuntur, quanquam strobilos & tripudii genus est siue saltationis apud Iulium pollucem. Galenus etiam coccalos uocat nucleos eos. in Hippocrate sunt qui coccalos non pro nucleis pineis ut caeteri, sed pro coceo gnidio accipiant ut idem Galenus ex alterius Dioscoridis sententia testatur. Arbor ipsa conos & quandoque strobilos. cum decocti melle sunt in taurinis aquiceli nominatur. Dulciarii quoque genus quoddam ex uua pas sa nucleus pineus ex amygdalis una tostis conos appellatur apud eundem Iulium pollucem Nuces ergo pineae grandissimae altissimaeque a tetra suspensae. Intus exiles nucleos lacunatis toris serruginea tunica uestitos contegunt. Nucis pineae quaterna genera: durum, quod & uulgare. Tenetum & putamine digitis fragili. Ideoque auibus expositum. Tarentinam uocabant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
