Latin
PITYIDES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 469
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium e Picea satiua nucieorum cute mollissimum adeo ut simul mandatur: quod auctore Plinio sa pium uocetur &nucleis, qua quam uerbum nucleis in eo melius fortasse pro nucibus sapineis quae pro arbore ipsa capitur sextodecimo uolumine. pliniani certe codices libro quintodecimo non sa pium sed apinum habent: nos apium &indicis, &inscriptionis, &exemplarium, quae mau scripta sunt argumento legimus: &Columellae: apud quem nux sapinea legatur. Quidam apinas a uilitate dictas arbitrantes literam. S. dictioni uerae detrahunt. imas arboris huius partes ut idem inquit Plinius, aedas appellamus. Omninoque nihil aliud quam picea est seritate paulum mitigata satu: Nam sapinus siue sapinea fusternae pars est abietis inferior: non ut Seruius scribit, species abietis apta nauibus. Nam superna eius arboris a duritia nodorum susternae simpliciter appellantur. utriusque meminerunt &Plinius &caeteri. Mouit hominem grammaticum Varronis credo auctoritas parum intellecta: qui dixerit in montanis prolixiores uenire abietes &sapinos firmioresque propter frigus. Quartum pityides: quas proxime descripsimus. Enucibus quoque pineis non nihil resinae colligitur.