# De materiali medicina 469

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PITYIDES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/469

Tertium e Picea satiua nucieorum cute mollissimum adeo ut simul mandatur: quod auctore Plinio sa pium uocetur & nucleis, qua quam uerbum nucleis in eo melius fortasse pro nucibus sapineis quae pro arbore ipsa capitur sextodecimo uolumine. pliniani certe codices libro quintodecimo non sa pium sed apinum habent: nos apium & indicis, & inscriptionis, & exemplarium, quae mau scripta sunt argumento legimus: & Columellae: apud quem nux sapinea legatur. Quidam apinas a uilitate dictas arbitrantes literam. S. dictioni uerae detrahunt. imas arboris huius partes ut idem inquit Plinius, aedas appellamus. Omninoque nihil aliud quam picea est seritate paulum mitigata satu: Nam sapinus siue sapinea fusternae pars est abietis inferior: non ut Seruius scribit, species abietis apta nauibus. Nam superna eius arboris a duritia nodorum susternae simpliciter appellantur. utriusque meminerunt & Plinius & caeteri. Mouit hominem grammaticum Varronis credo auctoritas parum intellecta: qui dixerit in montanis prolixiores uenire abietes & sapinos firmioresque propter frigus. Quartum pityides: quas proxime descripsimus. Enucibus quoque pineis non nihil resinae colligitur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
