# De materiali medicina 472-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PISSASPHALTON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/472-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/472-2

PISSASPHALTON CIIII Issasphalton aliud naturale, ut apolloniaticum, babylonium, zacynthium e quodam lacu: Nam graeci omnia ea modo asphalton, modo pissasphalton nominant quandoque resinam. Naturale optimum. Ex eo quod cum seruet innatat. aliud factitium mixta pice bitumini. hoc genus bituminis in apolloniatarum agro inuenti picem fossilem a Theopom po dictam auguror. NAPHTHE Aphthen Eratosthenes generi bituminis liquidi ascribit. Sed ardens eius uis: ignium naturae cognata. procul abest ab omni usu. ita appellatur circa babyloniam & susidem & in Austagenis parthiae profluens bituminis modo liquor. Crematam ea pellicem Cre ontis filiam a medaea ferunt: ad aras accedentem: Corona igne correpta: etiam si radicis cuiusdam ui a Circe doctam incendium id creasse Diodorus meminerit. Similis est naturae limus in comma gene urbe Samosata: stagno emergens: maltham uocant. Fagrat ea protinus & cum quid attin git solidi, adhaeret: & sequitur fugientes. Ita defedere muros suos municipes oppugnate Lucul lo. Flagrabat miles armis suis: aqua magis accenditur, utique non admodu copiosa: puluens tumen & luti iactu restinguitur. Itemque aceto, uisco, sulphure. Possidonius in babylone fontes naphthae geminos esse tradit. Alterum candidi quod & liquidum sulfur sit: Ignes in se contrahens, alterum nigri. quod liquidum sit bitumen & olei uice ad lucernas utile. in mutinensi certe agro italiae si milis bituminis seu naphthae potius liquor nascitur & candidus & ruffus: quem circulatores ad praestigias suas utilem circumferunt. In terra moesia panoniae iuncta inquit Solinus parte qua pontum attingit, herba nascitur: qua cum inficitur oleum, quod uocant medicum: dirae naturae. aqua.n. exardescere: terra extingui. CVPRESSVS CVI Vpressus longa subrecta caudice attoliitur: Caetero quidem orbe. Satu hoc est seminem suo nascitur. In creta etiam trunco praesertim in montuosis Tira sensium ubi ce dua est: & cesa regerminat: modo ab terra: modo a parte media, modo summa. Raro ab radicibus. Semen ei pexiguum. Non.n. galbuli: qui nascuntur: ut Theophrastus refert & uarto mu tuatur, tanquam pilae paruae cortice cupressini dictae coni. Sed iis intus primigenia semia dedit natura, laricis proxima, pquam minuta. haec pilula dehiscente: illa cum maturescit difflantur & euolant: neque fadllime colliguntur praeterquae a peritis. Aduena Italiae quondam & natu morosa: baccis torua. folio ama ra. odore uiolento: materie ratatac pene fructicosi generis: Diti sacra funeribus in dicandis ante domos poni solita, sterilis semina diu: Sed metae aspectu: quae in fastigio ei conuoluta est, grata distinguendis pinorum ordinibus, facilem se tonsili culturae praebens historiales picturas tenui folio breuique & uirente superuestiens. Contra mas spargit extra se ramos. deputaturque & accipit uitem.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
