# De materiali medicina 472

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, OLEVM PICINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/472

ZOPISSA Opissa efficacior omni Resina & pice traditur ad omnias quibus illae prosunt. uideliZ cer adiecto salis e mari callo. optima haec a tirocinio nauium. BITVMEN CIII Itumen graeci asphalton dicunt: unde lacus iudeae, ubi nascitur asphaltites uocatus: quo iordanes amnis e Tiberiade lacu altero profectus in fluit lacum asphaltitem. Ga lenus in Syria coele salsum & propterea mare mortuum uocari prodidit. Victruuius sub Babylone inquit lacus amplissima magnitudine asphaltites appellatur: habet supra natans bitumen liquidum, quo Semyramis sit usa cum babyloneni circundedit muro. Item ioppe in Syria arabiaque lacus inquit sunt immani magnitudine, qui emittunt bituminis maximas moles. Ex iudeo bitumen oritur certo anni tempore supernatans nec potest sibi tunc auelli, ad omnem contactum sequax atque lentum, praeterque filo, quod menstruum mulieris insecerit. Bitumen alibi limus ut in iudaea, alibi terra est ut in Syria circa Sidonem oppidum marinum. spissantur haec addensanturque liquida sunt Zacynthium & babylonium: cui detracto subest sal: & ad lucernas utun tur. Babylone nigrum & candidum gignitur: ubi & siccum fonte quodam ut inquit Eratosthenes euphrati proximo. liquidum est & in apolloniatarum agro inuentum: etiam si coire in glebas a Dioscoride dicatur. Fortasse defertur hoc a montibus liquidum: post concrescit. Siculum ex agrigentino lacu pingue, liquorisque oleacei est. Incolae harundinum paniculis id colligunt, ocyssime ita adhaerescens. Bitumen illitur Aeramentis, munitque ea contra uim ignis. statuas ex eo snungi solitas ferunt. Placet in ferrariis fabtorum officinis tengendo serro, clauorumque capitibus: Nam calcis usu constructos eo babylonios muros nouimus. Bitumen ex fulmine oriri dicitur: Vnde iuxta babylonem redundant, eo lacus, quod frequentia ibi cadant fulmina, ut seruius grammaticus existimauit. haud procul Susis puteum haberi scribit Herodotus, unde bitumen sal & oleum extrahitur: id oleum persas appellare rhadinacem.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
