# De materiali medicina 474.1-5

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 474.1 to 474.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/474.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/474.1

CEDRIA Edria mon Cedri pix, mono cedri Resina uocatur e cedro magna quo cedrelate di, nihilque alid est, si proprie loquedum sit quae cruda cedri lacryma. Cedrium uero succus cedri est e te da eius concisa fumis. qui primus aquae modo fluxerit in canali. Nam sequens liquor pix iam non cedrium est. Sed consundunt auctores nunc pro Resina: nunc pro sudore tedarum: nunc pro pice ce driam & cedrium uocantes, interim pro oleo caedrino, quod cedrelaeon ex malis cedri ut ait Plinius ap pellant. omnibus.n.iis quaequam diuersis eadem tamen natura inest. Columella cedrinum liquorem uocauit. Libri cedrio Inuncti a tineis & carie uindicantur. Damnat usum Plinius propter ancipi tem eius proprietatem uiuentia perimendi, perempta custodiendi. Cuius tamen ratio praeclare a Galeno redditur: quia tametsi adurat ita ut ordine quarto calsacientium censeri meruerit. Inter omnia tamen erodentia medicamenta quae graeci septica & septas cognominant: infirmissimum esse constet. Proinde uiuentibus appositum uitali calore adiuncto sumit uires & quasi accenditur atque ita iugulat. Sed defunctis additum: putedinem tantum & uitiosos humores exterit & absumit: quibus detractis incorrupta seruantur. Galenus & Paulus Non cedriam sed cedrea uocabant. CEDRIDES CXII Edrides Fructus cedri sunt: ut daphnides Lauri: Minus urunt quam cedrus gustantis os: ut mandi quoque possint. soporifera tamen ni. si copiosius edantur: caput tentant: inflan mantque. Interanea quoque torquent: Galenus auctor. CXIII LAVRVS Autus cortice tenui describitur. degenerat ut quercus & myrtus ptinaciter adeo, ut in Antandro fructus e Rubro niger eueniat: quod & in Myrto ibi accidit. Fert & uuam, suam lautus tam foecunda quam sterilis: nec tamen foecunda omnis. Copiosius sterilis quam marem appellamus. Genera lauri praeter ea: quae in ratione daphnoidis & alexandrinae monstrabimus. Deiphica ex albo uiridior. Maximis baccis atque e uiridi rubentibus. Dicta quod uictores delphis coronarentur ea ut triumphantes Romae: quo & triumphalem uocabant ad Caesaris Augu sti tempora. ut mox dicemus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
