Latin
474.6 to 474.9
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 474.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Delphicam Haelianus ethessalia transiatam Delphos ab ipsis Tempe scribit: tum: cum pythius Apollo draconem sagittis interfecit. hac Lactantius grammaticus etiam tripodem uocari dicit quoniam radices inquit ternas habeat Apollini dicata, propter uim triplicem diuinatois praeteritorum, futurorum, praesentium. Cypria folio breui, nigro per margines imbricato Crispa: quam laurum syluestrem aliqui intelligunt. non nulli sui generis arborem, quod bacca ei Cerulea sit, mustax folio maximo albicante flaccido appellata, quod mustaceis subiiceretur. Mustacea quid sint: &qua ratione fiant, Catonem consule. Diximus &in Amylo. Regia, quae &au gusta dici caeperit: ampsissima folio, baccis, arbore, gustatu quoque non aspero. Aliqui ab augusta Regiam dispescunt longioribus foliis latioribusque quae augusta. Baccaliam uero dicunt hanc quae uulgatissima è, baccisque fertilissima. sterilem earum triumphalem, quod ea putant tri phantes usos a Caesare augusto Reiecta delphica. sterilem &lautum eam esse perhibet, quae missa site coelo ei dem Caesari, altitudine minima, folio crispo ac breui, Rara inuentu. Est &quae Taxa dicitur To piarii genetis excrescente in medio folio paruula uelut lacinia folii. habetur &spadonia opacitatis patientissima. Itaque quantalibeat sub umbra solum implet, extra herculis columnas in mari nascitur frutex folio laureo: qui eiectus in pumicem transfiguratur, in heroo sinu parte aquis ex tante lapidea est similis tamen uirenti. Magnitudo frutici bipedalis in mari quoque rubro uiuere affirmanteam sed similem Ariae. Aria siluestris arbor est, hyemis initio frucuificans materie durissima ut necesse sit antequam terebretur macerari eam prius aqua quod &in robore carpinoque seruatur. honos ei ad carbones argentariis officinis, ut robori, une doni piceae, utique ad coctionem ptimam. Est &aria siue agria quam pro ilice Aquisolia dores habent ut in fago diximus. Ex ea lauro quae in mari tubro nascitur instrumentum musicum pandura factum a troglodytis legimus. In Corsica laurus diu nulla fuit, nunc ibi satu prouenit Ramo Laurum seri posse constat, quod ueteres dubitauere, manu satarum Receptarumque in domos fulmine sola non icitur. Ignes abdicat salis modo crepitu.