Latin
DAPHNIDES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 475-2
Unproofread scanNot analysed yet
DAPHNIDES CXIIII Aphnides &daphnococci baccae lauri sunt, Daphnoides uero frutex. PLATANVS CXV Latano in quantam uis altitudinem radicandi se matura, modo nihil obstet, &aquae suppetant, qualis in Lycio athenis fuisse traditur: quae iuxta aquae ductum nouella adhuc In dodrantes fere centum progressa est. In creta insula ad Cortyniam Platanus stetisse dicitur ad fontem quendam: quae folia hyeme non amitteret, sub qua loui compressam Europen indigenae fabulantur. Itemque in Cypro una, simili esse natura uisam aliquando. Platanum in aereo tripode nasci credit Theophrastus. una haec maxime tolerat securim &subuersa flatu, ab radicibus reponi potest: ut salix &populus alba. Ideoque actionem dabat labeo arborum surtim caesarum contra eos: qui prostratas uel subcidissent uel asportassent, quoniam nomine arborum continerentur: quae possentresurgere. haec italiae aduena, diuque in ea Theophrasto etiamnum prodente Rarissima: per mare lonium in Diomedis insulam primum inuecta. Communicata quoque barbaris occidentis &ad morinos usque imperii Romani term nos perductta. In lycia unius specu Plinii aetate: octuaginta atque unius pedum cano praedicata. huius umbra delectatum Xerxem in terra lydia reperio qui diem integrum cum exercitu consum psit sub ea: atque ut capti amore solent, multis donauit arborem muneribus: quodque ridiculo proximum est, custodem ei tanquam pellici Meledonium quendam reliquit: auctor Helianus. nu tritur mero Platanus infuso radicibus. Commendatio eius summa. Solem aestatibus arcere, per hyemes admittere. platani satae ut Plinius inquit regenerauere uitium. Sunt &platani pumilae, chamae platani uocatae. Id &genere serendi &recidendi fit. Ratione inuenta sub Augu sto Caesare quemamodum nemora tonderentur, a platani foliorum amplitudine platanistos graeci uocant loca spatiosa lateque patentia, ut Photioni credamus. Platanionem uero Hippocra tes saxum mari extaris leuigatumque. At Platanos uasis genus èst es, quo popana singebantur. Platanum Italia modo raram habet: Romae uisam &in Venetia prouincia Bassiano agro: In uiculo cui fogia nomen sit. Theophrastus e platano aegyptia unguentum fieri solitum scribit Commendatum uestibus: non per se: sed additum in alia preserumque Irinum.