Latin
478.5 to 478.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 478.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
celerius autem recedente graciliores bombycinae appellabantur. horum generum seminae, spadones &Eunuchiae uocari solitae, folio latiore, candidiore: nulla uel modica lanugine. hinc erant armamenta ad cantus inclusos quae graeci iugamenta siue paria hoc est zeuge ad dex teram &sinistram tibiam utilia uocabant: quod ita essent coniunctae, ut altera eiusdem carminis incentiua altera succentiua foret: ad bacteriam a Theophrasto (nisi fallor) appellatos. De ba cteria meminit &Plutarchus &Pollux, gestamenque id theatralium personarum demonstrant esse: ut Scipionem Plautus: rectum insignibus: cuiuum ignobilibus. In sacris certe literis bacte ria dicitur inuocatio ea, quae post preceptionem addi solet. Quid si quis in Theophrasto non ad βακτηρίαν Sed εμβατήρια legedum putet? Erat autem hoc &loci nomen ut inquit Pollux &theatralis cuiusdam operae cantionisue genus statarium &citra saltationem ac tripudium, quo lacedaemonios &arcades uti solitos incinente modulos &frequentamenta quedam simplicia tibicine Atheneus commemorat quod &enoplion uocauerint: etiam embasim hoc est ingressionem icessionemque ut est apud Gelium. ob id inclusos cantus a Plinio dictos intelligo: quibus antiquitas in theatro contenta erat, simplici adhuc musica hoc est ut Theophrastus inquit apla sto: comprimentibus se tibiarum ligulis, quia tempestiue cederentur, Ideoque ad uarietates flexusque sonorum inutilibus. ad hoc exempli. πιλκν Κιθάρισιν uocabant: cuius inuentor Aristonicus fuisse dicitur ut Atheneus meminit. Illos autem quibus operosa ratio canendi placuit camptaulos a uocum inflexione appellauerunt: quod nome in Carini Caesaris uita deprauatum correximus. Correxit hoc luxuria &per solsticia cedi placuit ut in trimatudemum utiles fierent apertioribus earum ligulis ad flectendos sonos. Armamenta sane, Plinius est ubi pro iugamentis uinearum pedamentisue acceperit. Tibicines graeci &monaulos &calamaulas &Rhap paulas quoque dicunt. habetur &illa distinctio: Tibiarum aliae uirginales &puellares. Aliae uiriles: quas &perfectas &plusque perfectas cognominant. Sunt &citharisticae quaedam tibiae: Item quae da ctylicae uocantur. &quae lysiodicae &tragicae: lysiodi uero dicebantur, qui mimos quosdam sub personis muliebribus agebant ut uirilibus magodi. Nam elimi tibiae apud Sophoclem in Niobe nihil aliud uidentur esse quae phrygiae: quas &scytaleas ob crassitudinem appellant &obliquas ut inquit Varro: siue impares. quemadmodum serranas quae pares essent &aequalibus cauermis, cum in phrygiis dextera unum haberet foramen sinistra duo: quarum inuentor Midas. nominantur &diopi hoc est biforae, quibus &nos utimur sed e buxo aliaue materia.