# De materiali medicina 482-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HVPOCISTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/482-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/482-2

HVPOCISTIS Ypocisthis & Hypocisthos: Triplex huius ratio a Dioscoride proditur. Alii ruffa & candi da sunt contenti ut Plinius in montibus patauinis hypocisthin uidere licet: & cisthon sub qua nascitur ocimi folio ut praediximus. flore candido quasi rosae syluestris. Radice signosa & praedura: e cuius fere medio hypocisthis uelut infixa pullulat. CXXXVI CISTOS ALIA Isthos siue ledon & lada: sed ladanum in arabia nabathaeis tanum nascitur qui sunt contermini Syriae. Iniuria illa: qua diximus caprarum. sed non e lada herba. uerum ex omni sylua. hoc ge nus strobon uocari placuit. Est & genus aliud in Syria & Africa: Toxicon dictum: quia ner uos in arcu lana circundatos trahunt pe syluas adherescente roscida lanugine. sed uerum ladanum cypri in insula sit, quod cesyphum hircorum in pascendo genibus atque barbis haesit haederae ut Plinius inquit flore deroso: pastibus matutinis cum est rorulenta cyptus, siue funibus tractis, quo dictum est modo. Non omittendum hederam quidem putari cisthon a plinio: De cuius flore colligatur ladanum. Non quod ci sthos aliud non sit quam hedera quae cissos a graecis appellata, sed quod species eius una etiam sit a nostrate mul tum diuersa quiquidem & paulus eginita scribit ladanum ex hedeta ladone cognominata fieri. Et Diosco rides cisthon a quibusdam cissaron quoque dici tradit: quasi bederaculam interpreteris aut hederaginem. In carmania & supe Aegyptum fruticem esse narrant per ptolomeos transsatis plantis, ex quo ladanum fiat: sunt qui ladanum gummi modo ex arbore laxati corticis uulnere ut tura colligi & caprinis pellibus excipi commemorent, Adulteratur myrti baccis & animalium sordibus. Sinceri odor debet esse ferus & solitudinem redolens. ipsum accensum fulgere: odoremque iucundum reddere. Myrtata in igne crepitant. placet cui e rupibus calculi potius quam puluis inhaereat. precia laudatissimo in libras, asses.xl. Aetius cisthon e qua ladanum fit: eandem esse cum cistho nostrate: sub qua hypocysthis nascitur, affirmat: sed calidioris naturae ob qualitatem soli.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
