# De materiali medicina 484.1-5

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 484.1 to 484.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/484.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/484.1

CXLIII AMVRCA Nter innumeras amurcae laudes agricolarum usibus a Catone praedicatas illa maxime memorabilis quod ligna macerata liquore eo nullius sumi tedio ardent. Graeci amorgen uocant: etiam secem quinque uini. Item genus herbae purpureae: qua uestes tingantur amorginae appellatae. Sed & tenuissima pars harundineae panuculae di amorgis. auctorem heo phoa graecis CXLIIII VITEX rammaticum. tionem g Gnos siue ut Hippocrates appellat agne: di latine uitex. non habeo tamen plane compertum an salix amerina idem quod agnos uitexque sit, etiam si Dioscorides hoc affirmat. Et ipse ita censeo Vitex non multum a salice uulgari distat usu uinculorum foliorum quoque aspectu, nisi odo re gratior esset. Semen potum uini quendam saporem habet. Duo genera eius maior in arborem salicis mon assurgit: flore candido un candida quoque di. minor tamosa foliis albioribus, lanuginosis purpureo flore nigra nuncupata. nascuntur in palustibus campis. semen uiticis Galenus mandi cum bellariis solere scribit usu tragematis. ita.n.minus officere capiti. Lygon lygeanque graeci uocant & arborem & quoddam herbae genus: quod ut inquit atheneus in nidos suos parituri cygni ferant. Nec tamen satis habeo compertum: hanc, quam cygni petant. herbam aliud genus oportere intelligi quam uiticem. In uenio & scopas amerinas spartis similes describi folio tamen minore. sed lenticia uirgularum maiore quas sunt qui genistillam amerinam uocitent hoc ipe. Corolla e lygo usos esse ueteres Anacreonti poe tae credimus: cuius originem samii caresque dederint diuersis causis. Nam & lacedaemones arundine cer tis sacris ut auctor est Sosibius coronabantur. Aristophanes quoque auctorest, coronas ex arundine factitari solitas athenis: quas & dioscuris hoc est Castori & Polluci dicatas fuisse constat ut fruga les atque simplices. Lygon & aegylinquque dici lego. Item mosvn & oesyan & oeson & oesocarpon ut Polluci & photioni ui. unde gerra oesyma hoc est quadrata quaedam tuguriola ex huius salicis uiminibus: quae ligella quoque nominantur a Plauto in Aulularia forte a lygo id est uitice aut a ligan do. Adiiciendum illud uidetur quod hic a Dioscoride scriptum est.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
