# De materiali medicina 484.6-7

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 484.6 to 484.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/484.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/484.6

uiticem a quibusdam lecristicum uocari, putare me in eo uerbo mendum esse. Nec lecristicum sed a similitudine saporis & acrimonie ligusti cum legendum. Nam & piper agreste dici uiticem idem auctor affirmat. CXLV SALIX Rbor breui ferè & contorto caudice, & ut nouimus, aquatica. Iteam graeci uocant. Asia tribus generibus hanc diuidit. prima nigro Cortice aut puniceo, nigra nominatur. Seda candi do candida uocata. Tertiam coactae breuitatis & sponte naturae Pumilam foecundo ut quidam pu tant frustu helicem appellant Arcades. Virgas ad ne cus est nigra commodiores & pulchriores e candida spissiores & agricolarum ut silibus aptiores es Plinius apud nos quoque tria salicis esse nomina com memorat. Viminalem eandemque purpurea uitellinam a colore luteo graciliorem priore: gallicam quae sit tenuissima. L. Columella grecam, gallicam Sabinamque reddit. graecam flaui coloris. gallicam obso leti purputei tenuissimique uiminis. Sabinam gracilibus uirgis atque tutilis, quam plurimi uocant inquit amerinam. Plinius graecam rubentem, amerinam candidiorem asserit. Porro quam dixi uitellinam in exemplaribus nicellinam & itellinam corrupte legimus. Inuenitur & alia distinctio procerae uineis iugandis pricales uocatae balteo corticis uincula praebentes.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
