Latin
OLEA SYLVESTRIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 486
Unproofread scanNot analysed yet
Varro gradis inquit olea uocatur orchitis a similitudine ut credo Testium: antiquitus archemora. Minus iis gratae sunt regiae &radii uocatae. sunt &alia earum genera: quae ambitiosum sit prosequi, cum &sexto uolumine Columella &Plinius quintode cimo naturalis historiae, nihil fere in dictum reli quant. hanc arborem nonnulli existimant ultia sexagesimum a mari aut non uiuere, aut non esse feracem. Sed in quibusdam locis recte proueit. olea Mineruae sacram ut Aristophanes &iulius pol lux inquit, graeci moriam uocabant in academia satam, ut in olympia nascentem oleastrum callistephanS quia olympiae uictores ea coronarenturur ait Pausanias. Nam Secos sructiferam oleam in poetis significat Photioni. Dicitur &callielaea quam nos satiuam, ut ab oleastro differat, quam uocant agrieleam. Celebratur &cognominata strepte ab intorta specie. Sed ea loci nomen est cir ca Epidaurum ad iecta fabula euenisse ita ei circumactu manus hercule illas meante. Nam &clana eius ex oleastro uolunt reuerso ex hyperboreis fuisse, ignoto prius graeciae: quae mox sponte refloruit apud Troezenios aut, certe ad Alpheum amnem. si pausaniae credendum est homin quidem satis docto sed supersticioso diui Adriani &Antonini utriusque tpibus. In eadem gente streptos Rhachos uo cant locum oleastris frequentem uersus mare: quod eorum consuetudine quicquod ex olea relinquitur in utile, rhachos apellabatur. In arcadia spectari solitam Pausanias affirmat arborem e cuius radice una ilex &olea nasceretur in quodam sano. Syracusis ut Diodotus auctor est, in frondibus olearum scriptis optimatum nominibus discessione facta irrogabatur quin quennale ciuibus exilium, de quo argumento genus id mulctae petalismus apellabatur, ut Athenis ostracismus.