# De materiali medicina 487.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 487.1 to 487.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/487.1

In orbem haec comat torqueturque in alas, crebro ramorum sinu caua. Materies ualida. Macedones, quae glandem dulcem perducat, Etymodryn hoc est quasi ueriquercum appellant. Nasci Quercus in tubto mari glandiferas tradunt. Nasci & in nostro propiores terrae super lapides atque testas, sine radicibus, sed patellarum modo adhaerescentes. folio carnoso crasso atque oblongo myricae simili accedentis ad purpuram coloris. Magnitudo atboris tota Paulo amplior sesquipe de. hac tingi mulieribus lanas. Ramis earum adhaerent conchae quedam & caulibus parte ima, ubi & bestiolae populantur: naustagis & urinantibus comperta haec. In Lusitania profundo mari quercus glandiferas innasci unde thunni uescantur: auctor est polybius: ob id thumnos qui dicatmarinos esse porcos, minime discesserit a uero: ut inquit athenaeus. Carinas nauibus quernas subiici praecipiunt maxime triremibus. abieti aut pino larici uocatae ferruminari quercus non po test. Insociabili natura, quod haec spissa corpore sit: illae textu raro. In sept trione haud procul Caucis circa duos praecipue lacus littora ipsa obtinent quercus tanta magnitudine ut suffossae flucibus aut flatibus propulsae, uastas complexu radicum insulas afferant. Itaque libramento eo stantes na uigant: Ramorum ingentium armamentis saepe territa romanorum classe noctu & praelio contra arbores quoque nito. De herciniae syluae miraculis nihil attinet dicere nisi quod magnitudine insigni robora ibi crescere concupiunt. Eglandiseris ciuicas coronas necti mos erat: quae omnibus anteferrentur. Ciuica iligna primo fuit. postea placuit ex aesculo Ioui sacra. uariatumque & hoc cum quercu est: ac data quae ubique fuerat. Non puto praetereundum Alexandri macedonis inuentum: seruandae niuis in scrobes ubi ea sit: coniectis e quercu ramis: Saronicus in peloponeso Plinius inquitsinus est. olim querno nemore redimitus: unde ei nomen. ita graecia antiqua appellante quercum. pausanias ab sarone qui post althipum regnauit sinum eum dici uoluit. GLANS CLII Lans graece balanos, ut Varoni placet praefertur omnibus hiberica: fago dulcissima: post hemer. di. Tum platyphyllo. deinde haliphloeo. Platyphyllos hoc est latifolia post cerrum excelsissima & rectissima. Sed post haliphloeon usu edificiorum deterrima, nec utilis carbone. Macedones latifoliam intelligunt amarae glandis: quam aesculum quidam in terpretantur. aesculum porro ab esu dictam miremur cum diphtongum ae requirat: In qua ueriniculi nascentes priuatim galbae nominantur. ab aesculo aesculetum ut a quercu querquetum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
