# De materiali medicina 488

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CASTANEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/488

CASTANEA Astanea uirgeliarum obitu fructificat. graeceδtιoν βάλαvο: hoc est louis glans, uocatur. Cum tamen iugulandis appellatio nucibus tantum Regiis dicata sit a nostris. Nuces uoca mus & Castaneas. quanquam propiores glandium generi. Ideo apud graecos appellantur bala ni sardianae: quoniam sardibus prouenere primum. Euboidas quoque a graecis dici quas nos Castaneas uocamus, lego. Sed & Castaneas primo dictas scribit Photion, quod ab oppido magnesiae quod Castanon dicatur aduectae sint. ut forte Diodorus Nuces Castanaicas in de nominarit. Quid si a castitate, cum Plinius ieiuniis fere dicatas eas innuat: Ex iis graeci pogonias appellant quae bar bulas quasdam habent: nisi quis lanatas earum Intelligat. sunt.n.alquae pilis hirsutae. Tiberius Caesar balanum nomen imposuit satiuis cura multo excellentioribus. plura earum genera. Taremtinaesacilaes: nec operoso cibo figura planae. Balanitides rotundiores. purgabiles maxime ac spon te prosilientes. Salarianae purae ac planae. Nam tarentinae minus iis tractabiles sunt & Corellianae laudatiores & Meteranae ex correslianis factae, Rubenti cortice. Triangulae & populares nigrae: quae uocantur coctiuae, minima laudepatria commendatissimis Tarentum & in Campania Neapolis. Caeterae Suum pabulo nascuntur scrupulosae corticis: intra nucleos quoque ruminatione.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
