# De materiali medicina 490

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CLXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/490

Simulacra ex hac fieri so lita ueteribus sed prius tamen e subere, ut diximus aliubi, palma uictoriaesymbolum est quod ut Aristoteles & Plutarchus inquiunt non cedit oneri quae libet ingenti: Nec intra flectitur pandatur ue Sed contra pondus resurgit. Ideoque in coronariis certaminibus fere aliud praemium quam Palma non dabatur ut inquit pausanias. etiem si graecia quatuor tantum locis oleastro, pinu, lauro, & apio Coronare uictores mallet. palma fumo infestat cremata de quo & Cheremonis poetae uersum Theo phrastus praetexuit. parit arborum sola fructum ceu in spica: quod ei siccitatis causa & proprietate quadam naturae contingit. Fit & in alto Palma fruticum generis fronde corrosa, breui caudice. uirgis rectis, parte ima: non in orbem sed in latitudinem sigillatim ambientibus continenti serie, aliquando tamen interrupta: color toti plantae puniceus. surculis eius natura foliorum acan thinorum qualia foncus & caetera id genus. Sed recti tamen sunt hi non ut illis recurui. Palma por ro aegyptia quam Dioscorides hic describit, myrobalanon appellatam fert, nullo intus ligno quae & adipsos & poma nominatur. Phoenicobalanus niger est, quia maturescere permititur. Myrobalanus uiridis. habetur & Myrobalanus unguetaria cognominata, sed generis alterius suo loco indicanda: Quid autem sit Chrysobalanus apud Asciepiadem ad ardores ftomachi sin gultusque adhibita: non comperi. Aegyptia uero ut Solinus inquit sitim sedat utique ante maturitatem decerpta: Matura sensu. gressum, linguam retardat & inebriat. Phoen ix appellatur graece Palma unde fructus dependent Spathae. palmulas e mari plenes, e semina balanos appellant ut Iulius pollux tradit: qui sumplit ab Herodoto. Est & phoenix herba ut post constabit: Itemque musicum instrumentum ab inuentore ita dictum, siue ut aliis placet quia primum ex deliaca palma, cubiti eius facti fuerit. ipsos palmarum cum fructu termites baia & spadices graeci praesertim Dorici appellant. a quo & color equino generi spadix aut spadiceus & phoeniceus hoc est palmeus: unde uulgo quoque baius: alioqui phoeniceus proprie is est: qui uermicuius & puniceus uocatur ab Eusebio siue Hieronimo in chronicis nomen his a phoenice illo qui lias inuenerit. Reperio & parium & balium colores equis attri butos. sed pro uario apud Euripidem est balius. Scio & achillis equum baliam uocatum. & equos balias pro celeribus quoque acceptos a poetis. Nam murinus colora mure dictus in equino genere is est quem graeci psaron quasi a sturno appellant. Cerebrum palmae Galenus En cephalon. Dioscorides Encardion hoc est medullaim uocant quod & esculentum est: palmarum plantam cephalonem uocari Palladius auctor est.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
