Latin
491.1 to 491.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 491.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PALMA ELATE CIX Alma elate laudatur hammoniaca maxime. Tum aegyptia, demum Syriaca, dutaxat in locis siccentibus odorata, pingui lachryma: quae in unguenta additur. Elatem Galenus tenellum palmae germen intelligit. Dioscorides ipsum fructus integumentum. ali bi genus est ut in unguento Elatino diximus. non ignorauit hoc Secundus noster: cum inquit pal mam elatem conferre medicinae germina, folia, corticem. Cato palmam hanc intelligere mihi ui sus est. Cum dixit odoratum uinum fieri e palma: quam habent Vnguentarii. Abies ergo duplex est: unguentaria &materiaria: uulgo nota unde abiegnae trabes dicuntur. &Abietarii negociatores atque fabri pro eo quod est lignarii. Abies quia in coelum abeat a proceritate uidetur appellata. MALVM GRANATVM CLXI Vnica contorto &breui trunco flore contra quam reliquis arborum puniceo. excipiunt amyg dalarum quoddam genus: quae subtubicundum florem sustineat. De acidae plata uel semine, uinolenta dulcisque in aegypto exit in cilicia circa Solos ad Pinarum amnem ubi contra Darium pugnatum est ut Theophrastus inquit. omnes sine nucleo proueniunt. Sola haec &Vitis &Ficus &Malus caudice fisso non emoritur. aculeos gerit in ramis ut paliurus &ru bi: punicum malum Chartagine laudatissimum ideque cognomen: Malum punicum &Romae locus erat in regione sexta ut inquit Suetonius: quae alta quoque semita dicebatur ut est apud Mar tialem poetam ubi nunc uidelicet Dioclitiani thermae sunt. Genera summa duo. alteri nucleus adest lignosus sclerococcon ob id uocatum, aleri non adest aut certe minimus quod ex argumento apyrenon dicitur penultima producta. licet correpta Martiali. Archestratus certe anguillam ut spinis &ossibus carentem solam piscium apyrenon esse cecinit hoc uersu. ἐγχελυε κ φύσει ἐστινἀπύρηνοι μόνοι ἰχσθῦς Quae autem sit Paulo aegintae radix apyrani, ex qua recenti disscussorum. cataplasma diapyranu contra collectiones fingitur: ignoro. Natura sunt candidiore apyrena &blandioribus acinis. qui minus amari sint distinctique membranis. Est &alia structura eorum communis, tanquam insauo, nucleos habentium quinque species. dulcia. acria. mixta. acida. uinosa. samia. &aegyptia distiguum tur erythrocomis &leucocomis ita nouem genera colliguntur omnium. dulcia saepe intelliguntur: cum apytena dicimus, uinolenta nucleum fere paruum habent. Vuam in iis ac ne mustum quidem. sed Vinum protinus aperuit natura: apyrenis &uinosis. cortex asperior.