# De materiali medicina 492.10-13

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 492.10 to 492.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/492.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/492.10

Alia distictio est satiuae ac syluestris: & in utraque latifoliae: de Syluestri agetur in oxymyrsine: Satiuarum genera topiarii faciunt. Tarentinam folio minuto: nostratem patulo forensem hoc est exoticam praedenso ueriibus foliorum senis. Haec non est in usu. Vtraque alia ramo sa. coniugulam: quae & coniugalis uocatur, nostrate dici existimant: ouantes myrtea corona usos quandoque tradunt ut triumphantes Laurum. celebris est Hippolyti & Phaedrae amoribus troezenia. cuius folia ut inquit Pausanias prope Veneris delubrum satae, perforata nascebantur: iniuriam uide licet ferentia saeuientis unguibus & calamistris seminae. Myrtaesunt ipsae myrti baculae, controuer sum fuit apud graecos quod nam coronae genus esset Anacreonti Naucratites appellata. Et pluribus uisum est: non aliud esse quam ex myrto: rosiscomitantibus Alii papyrum coronaria: quam aegyp tii biblon stephanotrida cognominant. Interpretantur Alii e sampsucho sertum quod in aegypto copiosissima sit sampsuchus. Quia porro de coronis incidit sermo: inutile non arbitror quaedam huc trans ferre quae alio a nobis opere dicenda seruabantur. Ergo lesbii, ut inquit Athaeneus myrti ramulos hypothymidas uocant. iis se coronant implexis floribus. Alii pectorales coronas: quibus & ceruices quoque redimibant: hypothymiadas hypothymidasque dicebant. habetur & hypoglotis ex hypoglosso herba quae post dicetur. Item isthmion quae plerique Isthimiacam appellant. Pyleones ue ro serta sunt quae Iunoni circundabantur utique apud Spartanos. Sicvonii celebrantiachachas: ex lacha flore quodam odoris commendatissimi. e myrto constant & haellotides uocatae ambitus ingentis: cubitorum uicenum: ab Europa dictae quae Ellotida Corinthii appellent quod eius ossa in myrto condita ferantur. Quidam Elotida & mineruam dictam uolunt. e palma psilimi sunt: quas Lacedaemonii thyreaticos uocant a loco ubi castra hostium coepere. e serta campanica melilotini quanquam ex omni genere coronamenta muliebria in eo uocabulo graeci fere intelligunt. Eloto aegyptia fit antinoios. utique non omni. sed ex ea: quae colore rosae nascitur. Ex ea uero quae ceruleum eum habet. lotinos tantum dicitur. e rosa cylistos maxime, quas & Eccylistias cognominant, estruthio struthium. epo tho: pothos. Est autem pothos duplex alterum genus yacinthi flore: alterum sine colore candidum quo sepulchra coronabant a quo & nomen quasi desideratis esset dicatum. Theodorus desiderium conuertit floret aestate Diututurnius est candidum: habetur & aegidion coronae genus Eubulo.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
