# De materiali medicina 493

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CLXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/493

aut ex anagalide ut arbitror quam nonnull aegylin uocabant: Aut e lygo: nam Lygos aegylis a quibus dam nocatur: e lygo autem coronas fieri solitas antiquis in uitice docuimus, aut gramine quippe quod ab aliquibus aegrion uocetur. Nam fauni arundine ferulaque uinciebantur A tilia phyllirinos Synthematicos Aristophanes cum. dixit coronas uidetur promptuarias & parabiles intellexisse non multum a triuialibus & promiscuis diuersas quae a graecis chydeae quasi confusanae uocantur. Choronos Appion gramaticus aqud Philetam a choro dictos putauit. Vnde apud nos coronae sint uocatae. Sunt & acinii corollae genus ex Acide ita dicitur flos & satum quoddam, ut Athaenaeus & plinius scribunt. Sunt & elicti ex helice familiares Alexandriae, nec non aliis quoque floribus plicatiles. Nam Tindiaei Abydaei ab oppidis aegypti ex spia sunt aegyptia, nemore ibi sacro Apollinis, semp florentes: multis comitatae labulis: quas referre ut non piget, ita certe parum interest. De iis & in aegyptia spina diximus ex Demetrii sententia, coronamenti nomen uidetur & cuius mentione fecit Cratinus, cosmosandallos uocatum. cuius inuentores lacedaemonios fuisse clearchus auctor est. Ariadnes coronam e flore Theseo dicto perhibent fuisse. Id satum radice discribitur, amara ut Theo phrasto placet: de quo Timachidas poeta graecus ita cecinit: σθησεῖον διάπαλον μὴλὼ ἐνακίγκῖον ἄνσθοι λεῦκρεσητ ἐἐρὸν περικαλλεές. ὅν ράμάλιστα φίλατο Inuenias & apragmosyn uocatum coronarium quoddam satum apud Aristophanem poetam ut gramaticus Aristophanes interpretat Athenis in Academia nasci solitum. Anethinis quoque sertis ufos ueteres & Alcaeus & Sappho testes sunt. coronas in graecia factitatas a Stephano primo dicunt ob id & nomen sertis datum: ut stephani uocarentur. auctorem & inuentorem coronae lanum biformem fuisse graeci affirmant. hybernas corollas nostri corneas uocabant quod e cornu fierent in florum defectu. Sicut ex omni florum genere pancarpias. dictum est & in uitice de coronis aliis. Itemque in elichryso.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
