# De materiali medicina 494-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CLXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/494-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/494-2

CLXVIII SILIQVA Iliquam arborem sicum aegyptiam uocari & in Ionia ceroniam Theophrastus auctor est quae & ceratia dicatur. Calenus arborem ceratoniam: fructum cratia nominari scribit a corniculi similitudine. Lucius Columella siliquam graecam credo ut a seno graeco distingueret quod absolute siliquam rustici cognominant. recentiores graeci xylocerata. sed alia est ficus aegyptia omnio ut Plinius notauit & nos paulopost monstrabimus. quandoquidem in aegypto nulla nascitur. Sed in Syria loniaque & circa Gnidum atque Rhodum foliis semper comantibus flore candido cum uehementia odoris: pomo siliquae & ob id nomen: radice sublimi sed non multum. plantigera imis partibus. Supersicie flauescens inarescensque, succum auferente sobole. pomo antecedentis anni detracto post canis ortum. Statim concipit uterumque praesert: & molem quandam uuae modo informem indiscretamque primo edit: quae postquam adoleuit per arcturum & aequinoctium florem emit. tit Hyeine foetus enutriente. qui usque ad canis ortum in parente durant ut prediximus. Tum metum tur. non puto quenquam nescire siliquas praedulces esse earumque mandi corticem, digitorum hominis longitudiue interim falcata pollicari latitudine. seritur & haec apud nos semine: sed parum faelici ter quae doquidem nec fructum fert & breui emoritur. Galenus usum eius cibo damnauit ut mali succi & lignosi nec facile conficiendi: posteritas commendat ad stomachum fulciendum utique post coenam & ad uentris profluuia si quis praesumpserit. Subter hanc arborem flaminis dialis capillum etungues praesectos terra operiri mos & religio etat ut est apud Gelium: quaequam non siliqua sed silica men dose in eo legitur: nisi quis non siliquam aut ilicem aut salicem putet legendum. Ego ut ingenuae ueritatis homo, quid sequendum in eo potissimum sit: non diffitebor nescire: In medium ut pleraque alia relinquo. Est & nomen herbae Plinio ceratia uno folio radice nodosa & magna coe liacis & dysentericis in cibo danti. idem auctor coniungit huic peraticam, septem ci caules reddendo: qui uelut rosae capita substineant. quamque in codicibus quibusdam non peratica sed statica scriptum legas, quoniam sistat aluum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
