# De materiali medicina 494

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, MYRTIDANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/494

Sed in Scythia fere supta modum ubi & uiscina Barbari cognominant ut Pomponius laetus qui ea loca modo inuisit, constanter affirmat. Sunt Maced onica paruae arboris raroque tria cubita excedentis chamaecerasi uocatae. pomum hoc primam colono fere gratiam uertentis anni refert. primo candidum, mox rubescit: deinde nigret. Septentrione frigidisque gaudens: siccatur Sole conditurque ut Oliua cadis: medium cerasis genus inter acinos atque baccas. sine osse: quemadmodum nascantur: graeci & latini monstrauere. Fatigatur canicularum aestu cetasus: Defendit hoc incommodum ut inquit Palladius herba symphoniaca, trunco arboris eius circundata: nec qualis herba ea sit: ondit. Quemadmodum neque graeci polyptemnon appellatam, cuius succo aegrotas arbores oblinere praecipiunt. nisiquis Apuleio credat symphoniacam tradenti eandem esse cum hyoscyamo, Plinius Symphoniam herbam describit alternis uiridibus roseisque per caulem foliis: in posca sanguine reiicientibus mederi. hanc aliqui cremphenam scribunt: aliqui symphonam alii gomphenam, aut somphenam. Quod si pro hyoscyamo summi posset: non foliis alternis uiridibus roseisque sed floribus legendum erit, Quandoqui dem Dioscorides ita dicat παρὰ δὲτὸν καυλόν ἔφεξῆε πεφύκασῖν ἄνσθηὥσπερ ροῖαι. Accedis quod ad eruptiones sanguinis Hyoscyamus quoque laudatur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
