# De materiali medicina 495.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 495.1 to 495.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/495.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/495.1

Cato ad dicit quiriana: & condr tiua. quae doliis condantur & scantiana scandianaque. in nomine sunt & gestiana siue sextiana siue ut graeci scribunt castiana: quanum & cestomela uocantur ab Aetio, quanquam ridicule a cesto id est loro di cta quidam interpretes existimant, cui similia sunt cortice. haec ipsa & pecomela uulgo dicunt & austera praedicant. Austera e dulci sunt aphratomela odorata haec & pulpam habent asperam & squalentem ut cidonia. Sunt & parua quaedam saporis gratissimi petisia, habentur & pelusiana & prosiua & ueriana, siue tiburueriana & sirutia sunt & phaulia & quae delphica graeci uocant: & pla tania & mordiana orbiculatis similia ex apolloniate agro qui mordius cognominabatur, & Ca merina siue ut Columella uoluit, amerina, & graecula. ite gemella nunquam in foetu singula: sicut bel gemela siue melgemela quod folium unum aliquando geminum erumpit latere medio. a colore se rica ut nesciam tuberum haec generis an diuersi putem a gentilitate melappia, a celeritate mitescen di mustea: de quibus in meli melis loco suo dicetur. A manmarum effigie orthomastica. a conditio ne castrati seminis spadonia. a corrugationis celeritate panucea. Ab importuno & stolido tumo re pulmonea. Sunt quibus color sanguineus origine ex mori insitu trarta. sunt & parua grati saporis atque etiam acutiora odore syluestria peculiari acerbitatis improbitatisque conuitio. de quibus proxime disseremus. Item Daca ferme uillissima quanquam aduentu prima: decerpiue properantia. Graeci corinthiaca e sidunte uico celebrant: nominantur & laconica & herina a uere dicta, sicut a lanugi ne chnodia lanatis supra dictis fortasse non plane dissimilia. seruantur poma tabulatis Loco frigido septentrionalibus senestris. quae sereno die lucem accipiant patentes. Austri specularibus arcen di. Aquilonis afflatu marcescunt in rugas: Colligunt post aequinoctium autumni: nec ante sextam decimam lunam: neque an primam lunam. cadiua separanda. minimum melimella durant. pluri mum camerina: quae ut scantiana quoque serotina sunt & gelu maturescunt: ad hyemem usque pen dentia in parente: uini malo proprietas aeque ut piro: malum a graecis melon: arbor melea dicitur. At pomi nomen generalius est, ut complectatur quicquid apud graecos opora continet. in quo significatu est, cum dicitur a medicis. omne pomum tefrigerand & humificandium habere. parum alere: mali succi esse: autumno plus officere. In de oporotheca ubi custodiuntur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
