Latin
495.5 to 495.6
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 495.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
pomum Var ro dictum autumat: quia potu siccitatibus indigeat. Differt tamen Opora ab iis quae acrodrya graeci uocant: quod opora est quicquid nihil habet exterius lignosum. acrodrya uero contra. ut masu puni cum: pistacia: castaneae: nuces: similia. utrunque genus salgami nomine comple? untur latini. a quo salgamanus. dubitatum est &in lure apud Ceselium an nux pinea pomu esset. quia nuces essent: quicquid foris duro tegitur. Malum quicquid id quod esus est foris habet. pomo utrunque contineretur, quod fere probamus. Seruio nuces sunt omnia corio dutiore tecta. molliore uero poma. Feruntur &alia mali genera suis mentionibus prodeda. Galenns omnia iquit mala breui fugiuns atque acescunt: ut pote frigida &excrementitio succo redundantia: Ideoque nisi melle condita seruando, seruari non possunt. Excipiuntur cotonea inquit &struthea. malorum. n. appellatione ueniunt &cotonea &granata &persica &piri genus unum librale nuncupatum ab amplitudine ac pondere. CLXX