# De materiali medicina 495.5-6

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 495.5 to 495.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/495.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/495.5

pomum Var ro dictum autumat: quia potu siccitatibus indigeat. Differt tamen Opora ab iis quae acrodrya graeci uocant: quod opora est quicquid nihil habet exterius lignosum. acrodrya uero contra. ut masu puni cum: pistacia: castaneae: nuces: similia. utrunque genus salgami nomine comple? untur latini. a quo salgamanus. dubitatum est & in lure apud Ceselium an nux pinea pomu esset. quia nuces essent: quicquid foris duro tegitur. Malum quicquid id quod esus est foris habet. pomo utrunque contineretur, quod fere probamus. Seruio nuces sunt omnia corio dutiore tecta. molliore uero poma. Feruntur & alia mali genera suis mentionibus prodeda. Galenns omnia iquit mala breui fugiuns atque acescunt: ut pote frigida & excrementitio succo redundantia: Ideoque nisi melle condita seruando, seruari non possunt. Excipiuntur cotonea inquit & struthea. malorum.n.appellatione ueniunt & cotonea & granata & persica & piri genus unum librale nuncupatum ab amplitudine ac pondere. CLXX

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
