# De materiali medicina 495

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, COTONEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/495

COTONEA Otoneis ut primus Cato nominauit amplitudo pinearum nucum, interi maioribus incuruatos trahunt ramos prohibentque parentem crescere. cydonea graeci appellant, qm ex Creta primum illata fuerint. genera eorum chrysomela hoc est aurea mala incisuris distincta colore ad aurum inclinato. nostratia candidiora odoris praestantissimi. Neapolitana ex eodem genere minora, odore uibrantia, prouentu serotino. quae struthea nuncupentur. sicut quae celetiter mitescunt & praecocia sunt mustea, Aetius struthea inquit dicuntu, quae magna sunt & sua uiora minusque acerba. cotoneo strutheis insito muluiana cognominantur: quae sola ex iis uel cru da uescendo sunt: habentur & syluestria parua e strutheis odoratissima in, sepibus nata Omniaque iam & uirorum salutatoriis cubilibus inclusa simulachrisque noctium consciis imposita. ut Plinius queritur insigni taxatione seculi muliebriter mollis. Cotoneum & codymalonsiue cydomalon uocari quidam scripserunt. uerum Polemon floris genus esse id existimat cotonei genus praeter haec inuenio phaulion uocatum. Quo nomine mali quoque genus unum dici meminimus. CLXXI MELIMELA Elimela dicuntur a sapore melleo. Eadem & a celeritate mitescendi Mustea ut inquit Varro uocabantur. minimum durant haec ut inter mala diximus. mustea sane ueteres apel labant id quod nos, praecocia: unde cotonea quoque certo genere mustea dici solita red didimus. Item pita quod tecens est, mustum & musteum dici solet. Athenismelimella nominabantur. malo in Syluesterem pitum cydoniumue insito ut scribit Diophanes.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
