Latin
PERSICVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 496-2
Unproofread scanNot analysed yet
PERSICVS CLXXIIII Ersica ex perside aduecta ut ipso nomine apparet Theophrasti temporibus in aegypto tantum &uicinis locis ferebat. in Rhodo ad florem usque perueniens: quod primum ab aegypto uenienti hospitium fuit: inde Rhodacina fortasse uernaculo graecorum sermone dicta nisi quis inuersum nomen putet: quasi doracina: sic. n. persica ipsa nominantura graecis recentioribus Paulo &Aetio quasi duracina: de quibus post agetur. Notant auctores nusquam minus odoris pomo, plus succi: qui tamen sitim stimulet. Falsum est uenenata cum cruciatu in Persis ea nasci &paenarum causa a Regibus translata in aegyptum: ubi coelo proprietatem mutauerint: Id.n. de persea diligentiores tradunt. quam nos in suum locum differimus. Persicorum palma duracinis. Nationum habent nomen gallica &Asiatica. post Autumnum maturescunt sicut aesta te praecocia: quae Plinius intra. xxx. annos inuenta prodente se testatur. &primo denariis singula uenundata: Supernatia e sabinis sunt. popularia ubique: pomum innocuum uel aegris. precium singulis triceni quondam fuere nummi, nullius maiore quod miremur: quia non aliud fugacius. longissima namque decerpto bidui mora est, Cogitque se uenundari: Persica in prouentum alium Autumno condiuntur, ut uuae cadis. Molluscam nucem sunt qui persicum interpretati falso fuerint ut in iuglande commonebimus. persica sine suis ossibus &inscripta quemadmodum nascantu I docebit palladius: Idem tria genera enumerat: Armenia: Duracina: Persica: Sint haec armenia. quae Prunorum generis esse quidam uolunt an diuersa, studiosi Salgamorum diiudicent. mihi eadem uideri placet. ARMENIACA CLXXV Rmeniaca siue armenia prunorum generis sunt. peregria &ipsa ut ex nomine cogno scitur. sola e prunis odore commendantur, armeniaca uocari desita &praecocia siue praecoqua tantum dici testis est Galenus. Palladio praecoqua differunt ab armeniis, graeci non praecocia, sed berioccia fere pronunciant.