# De materiali medicina 496-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PERSICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/496-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/496-2

PERSICVS CLXXIIII Ersica ex perside aduecta ut ipso nomine apparet Theophrasti temporibus in aegypto tantum & uicinis locis ferebat. in Rhodo ad florem usque perueniens: quod primum ab aegypto uenienti hospitium fuit: inde Rhodacina fortasse uernaculo graecorum sermone dicta nisi quis inuersum nomen putet: quasi doracina: sic.n.persica ipsa nominantura graecis recentioribus Paulo & Aetio quasi duracina: de quibus post agetur. Notant auctores nusquam minus odoris pomo, plus succi: qui tamen sitim stimulet. Falsum est uenenata cum cruciatu in Persis ea nasci & paenarum causa a Regibus translata in aegyptum: ubi coelo proprietatem mutauerint: Id.n. de persea diligentiores tradunt. quam nos in suum locum differimus. Persicorum palma duracinis. Nationum habent nomen gallica & Asiatica. post Autumnum maturescunt sicut aesta te praecocia: quae Plinius intra. xxx. annos inuenta prodente se testatur. & primo denariis singula uenundata: Supernatia e sabinis sunt. popularia ubique: pomum innocuum uel aegris. precium singulis triceni quondam fuere nummi, nullius maiore quod miremur: quia non aliud fugacius. longissima namque decerpto bidui mora est, Cogitque se uenundari: Persica in prouentum alium Autumno condiuntur, ut uuae cadis. Molluscam nucem sunt qui persicum interpretati falso fuerint ut in iuglande commonebimus. persica sine suis ossibus & inscripta quemadmodum nascantu I docebit palladius: Idem tria genera enumerat: Armenia: Duracina: Persica: Sint haec armenia. quae Prunorum generis esse quidam uolunt an diuersa, studiosi Salgamorum diiudicent. mihi eadem uideri placet. ARMENIACA CLXXV Rmeniaca siue armenia prunorum generis sunt. peregria & ipsa ut ex nomine cogno scitur. sola e prunis odore commendantur, armeniaca uocari desita & praecocia siue praecoqua tantum dici testis est Galenus. Palladio praecoqua differunt ab armeniis, graeci non praecocia, sed berioccia fere pronunciant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
