# De materiali medicina 498

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CITREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/498
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/498

Volemium uocat Macrobius qui & ceritium & ceruisiam & calculosum & lollianum & Lauinium & Milesium & Myrteum & Orbiculanum & Precianum & Rubile Tulianum Ti cianumque. Item Mespilaceum & Valerianum iudicauit Cloatium secutus. Idem Cato & Sementina & Mustea quoque nominant. Ampullacea graeca Laurea ad hyemem usque in parente pendent. Seto tina & gelu maturescentia. Nam quae Aristoteles Apem bloadas nominant insitii generis intelliguntur. Vini proprietas & Piro. Conduntur haec totidem quibus uua modis non aliter quam in Cados Vino & Aqua coquuntur in aescam aegris danturque pulmentarii uice quod non alia, praeterquae Cotonea. In conuiuiis graecorum Pira secundis mensibus inferebantur aqua mersa, ut mitissima quaeque le gi possent. Pira sunt & quae Libralia uocantur. Sed sola namen e Piris: Mala dici consueuerunt. Liquamen de Piris fieri solitum ad ieiunia feminarum. Inuenio quod Castimoniale dicebatur. Pirorum quae matu rissima sint carnibus itegro sale calcatis & resolutis atque ita Fictilibus picatis Cuppis ue conditis,

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
