# De materiali medicina 5

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, Cap. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/5

Cap. XXXV. cis uulgato nomine. Cetoma etiam cerote a graecis dicta, nos cerata a cera. sed & uulgus ita iam appellat. dicitur & Patos. estque oleum quo luctaturi sese perungunt. Patos tamen a graecis conum lutumque Ceromati admixtum dicitur, quod si accesserit sudor, id uero conisalon nuncupare solent. Cap. XXXVI. Suppurationis morosae. idest quae difficulter ad sanum deducitur. Desquamatis illinuntur. Aposyramenus graeci. Nam & quae aposyrmata illi, Plinius desquama tiones dixit. Cap. XXXVII. In syriae Palmitis. oppidum id olim clarissimum totius Syriae inter medias harenas positum. sed bello contra Autelianum Romanotum imperatorem, Zenobiaque atque Odenato principibus, ruina etiam atque internitione omnium sere ciuium celebrius. Cap. XXXVII. Ricinos eius maturos. Quam arborem graeci crotonem, Plinius Ricinum appellat. unde hic Ricinos Hermolaus dixerit pro baccis eiusdem arboris. nam & ipse Diosco. Crotonas orimus idest ma turos ricinos dixit. & quoniam haec arbor Cici quoque diceretur, inde Cicinum oleum. Expansosque uuarum modo. Locum hunc Hermolaus ita interpretatus est ut theilopedon intellexerit aream in qua Vuae insolentur.i. soli exponantur, quod & graeci grammatici prodant. Alii insolationis tantum hoc loco meminere, nec de uuis quicquam addendum censuere, sed Her molaus nescio quid expressius innuere uoluisse uidetur. Fraces. hoc in loco de ueterum fontibus carnem Ricini iterpretari libuit, nam fraces olei sex a ueteribus dictae. Trusatiles molas eas intellige quae manu agerentur. quibus Plaut poeta dum uacat, comoedias scriptitauit. Ctemor idest succus. Si qui aquis grauantur. idest hydropesi laborent.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
