Latin
NVX IVGLANS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 502
Unproofread scanNot analysed yet
Nam que sunt bifidae putaminum carinae nucleorumque illis quadripartita distinctio, lignea intercusante mebrana. haec arbor an fuerit in Italia Catonis Aeuo non constat: quinim graecas nominat: quas quidam in genere Iuglandium seruant. Sunt &galbae siue caluae. Item praenestinae ab eodem Catone dictae: quas maxime laudat: &conditas fictilibus in terra seruari uirides meminit. postea thasiae &albenses probari ceptae &Tarentinarum duo gna fragili putamine &duro, quae sunt amplissimae &minime Rotundae: quas a frangendi mora moracias &moracillas sunt qui uocent. Praeterea molluscae puta men rumpentes. Macrobius qui psicum uulgo dictum molluscam nucem esse putat, apte allucinatus est, cum is non de psico: sed de nuce regia &iuglande quo sit e perside conuecta primum ad nos mollusca intelligat. Nam a quibusdam nucem persicam uocari tradit sueuii, hominis doctissimi testimonio fretus. Tha siam quoque nucem atque grecam amygdalarum esse generis Cloatius existimat. Prenestinam Macrobius eandem esse cum auellana. Varronis &Neuii auctoritate meminit. Iuglans a iuuando &glande si ue quasi Iouis glans literis interlisis appellatur, siue quasi diu glans idest Dios balanos Theophractum uocasse Cloacius auctor est. Sed certe Diosbalanos Castaneam Dioscoridi significat, proinde non parcius errauerit Nonius Marcellus qui iuglandem pro syluestri nuce interpretatus est. bi feras Iuglandes Siluaciano patauini agri uiculo prouenire satis constat. Fomites ex hac nuce mne stor optimos fieri cum dixit, de iuglande uidetur intellexisse. CXC