Latin
504.5 to 504.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 504.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hellade ut ficum aduerso folio grossos auerso sustineant: cum reliquae arbores sub folio pomum ut pro tegatur, habeant. Laconicum genus uocatur praecoces eas habens: quas Atheis Prodromos hoc est praecoquas atque praecurrentes uocant. Eiusdem seracitatis est &quae a Theophrasto Leucomphalios nominata est. Idem auctor &charition &aration ficum nominat. Ficus maturas graeci Co lythra ut Philemon scribit, uocant. Seleucus protericen fici genus uocari tradit primitiuas eas ferentis. hantur &alia ficorum nomina, Cirrocoeladiae, Picridiae. Hiladiae. Sarcelaphiae, Lapyriae, Dracon tiae Leucophiae, Melanophiae, Creneae, Mylaecae, Ascaloniae. Trallianae, Rhodiis simillimae brin gidarides quoqua barbarae tamen cum atticis fere certantes. Prosenidas Pamphilus: Tithrasias Theo pompus. generosas Plato in legibus &ficus &uites quasdam commemorat: quasi nobiles. etiam si nobile a generoso ut inquit Aristoteles diuersum est: fortasse illa genera intelligens quae dicun tur aegilides inter ficos. &racemos nicostraticos inter uuas: quae duo athenis maxime commendabantur. ut racemus hipponius in Rhodo insula. Thracesinas ad lienam probari apud Aetium inuenio. Morbus fico peculiaris uermiculatio Bestiolas eas uo cant cerastas: stridulumanimal. Item patella: sed aliter quam in olea: quoties uidelicet Radices imbrium superuentu quasi deglabrantur. Item crados: scabies: &cocleae: crados intelligitur: cum marcescunt rami quos priuatim cradas in sicu uocant. Attici ficum ipsam cradem nominant. Nam &machina: quae in comaedia bellorophontas &perseos &deorum imagines in aere praesentabat: crada appellabatur: qusa speci es ea ficum imitaretur arborem. Inter morbos est &uredo idest Κλαύθuοt: &tabes quae dicatur ἐκπληξῖ: quasi quidam stupor. rigorque. Frigore hic &gelu alsiosis annis contrahitur. Communis haec &aliis, quemadmodum &radicatio syderatioque ἀροβολισμός uocata. folliculus fici ut fu menti a Varrone gluma dicitur. Ficaria quoque grana. Plinius frumenta nominat: quas nos a graecis cenchramydas uocari diximus succus maturescentibus lactis percoctis mellis: tactus om nibus mollis maturis frumenta intus lacte, satiuarum coagulatur lac, syluestrium nequaquam: aut minus probe fructus ut in uite alba eo melior futurus intelligitur: quolaetius germen antecesserit, contra quam caeteris arboribus. Ficus sola ex omnibus arboribus non floret. lactis inquit Macrobius proprie ficorum dicitur, ficus tanquam non pomum secerni a pomis apud idoneos auctores afranium Ciceronemque reperias.