# De materiali medicina 504.5-8

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 504.5 to 504.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/504.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/504.5

Hellade ut ficum aduerso folio grossos auerso sustineant: cum reliquae arbores sub folio pomum ut pro tegatur, habeant. Laconicum genus uocatur praecoces eas habens: quas Atheis Prodromos hoc est praecoquas atque praecurrentes uocant. Eiusdem seracitatis est & quae a Theophrasto Leucomphalios nominata est. Idem auctor & charition & aration ficum nominat. Ficus maturas graeci Co lythra ut Philemon scribit, uocant. Seleucus protericen fici genus uocari tradit primitiuas eas ferentis. hantur & alia ficorum nomina, Cirrocoeladiae, Picridiae. Hiladiae. Sarcelaphiae, Lapyriae, Dracon tiae Leucophiae, Melanophiae, Creneae, Mylaecae, Ascaloniae. Trallianae, Rhodiis simillimae brin gidarides quoqua barbarae tamen cum atticis fere certantes. Prosenidas Pamphilus: Tithrasias Theo pompus. generosas Plato in legibus & ficus & uites quasdam commemorat: quasi nobiles. etiam si nobile a generoso ut inquit Aristoteles diuersum est: fortasse illa genera intelligens quae dicun tur aegilides inter ficos. & racemos nicostraticos inter uuas: quae duo athenis maxime commendabantur. ut racemus hipponius in Rhodo insula. Thracesinas ad lienam probari apud Aetium inuenio. Morbus fico peculiaris uermiculatio Bestiolas eas uo cant cerastas: stridulumanimal. Item patella: sed aliter quam in olea: quoties uidelicet Radices imbrium superuentu quasi deglabrantur. Item crados: scabies: & cocleae: crados intelligitur: cum marcescunt rami quos priuatim cradas in sicu uocant. Attici ficum ipsam cradem nominant. Nam & machina: quae in comaedia bellorophontas & perseos & deorum imagines in aere praesentabat: crada appellabatur: qusa speci es ea ficum imitaretur arborem. Inter morbos est & uredo idest Κλαύθuοt: & tabes quae dicatur ἐκπληξῖ: quasi quidam stupor. rigorque. Frigore hic & gelu alsiosis annis contrahitur. Communis haec & aliis, quemadmodum & radicatio syderatioque ἀροβολισμός uocata. folliculus fici ut fu menti a Varrone gluma dicitur. Ficaria quoque grana. Plinius frumenta nominat: quas nos a graecis cenchramydas uocari diximus succus maturescentibus lactis percoctis mellis: tactus om nibus mollis maturis frumenta intus lacte, satiuarum coagulatur lac, syluestrium nequaquam: aut minus probe fructus ut in uite alba eo melior futurus intelligitur: quolaetius germen antecesserit, contra quam caeteris arboribus. Ficus sola ex omnibus arboribus non floret. lactis inquit Macrobius proprie ficorum dicitur, ficus tanquam non pomum secerni a pomis apud idoneos auctores afranium Ciceronemque reperias.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
