# De materiali medicina 508

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HIPPOCAMPVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/508

HIPPOCAMPVS. PVRPVRIAE. CCIIII Vrpurae a Graecis porphyrae nuncupantur. hinc ipsas quoque uestes purpuras uocamus. au ctor est Theopompus tanti quondam praecii fuisse, ut aequali argento penderentur. nemo ignorat ostreorum qnoddam genus esse purpuram: idque sanies eius quae testis detractis colligeretur, ostrum ut Victruuius inquit appellata est. ostrea porro inquit Galenus penultima correpta & producta differunt. producta genus e Aristoteli ad omnia testacea. ut per dipthongum. εi scribantur ὄ5ρ4α uidelicet. Correpta uero species est eius una. Quibus respondere apud nos quidam uolunt. concham p. X. & concam p. C. Sed auctores ipsi sunt: nec praeter ipsos alius. Athenaeus ueteres per esi diphthongum proferre solitos affirmat. nec aliter locutos Cratinum, & Archilochum Platonem correpta: sed placet Galeni ex Aristotelis auctoritate distinctio. Porphyrides ex auium sunt genere: a porphyrionibus diuersae: sicut ab utroque lathiporphyrides siue adiporphyrides: & lathiporphyrae. Illud obitet notauerim porphyriones a nobis uisos esse in agro patauino allatos ex Hispania: quos ibi Tela mones uocant: siue quia statuae uiriles, quibus mutili & coronae sustinentr ita nominantur: siue quasi thalamorum & pudicitiae custodes. Et.n. scribit Athenaeus uolucrem hanc sensum adulterii habere ac significare id patrifamilias, in cuius domo alitur. non uoce quidem aut omnino alitet quae suspendio: nisi quis telamones quasi nutriculas esse dictos putet: ita.n.Graeci altrices uocant. Porphyrioni similis est tetrax appellatus, ut Athenaeo placet Gallos gallinaceos uincens magnitudine: uox gra uis. caro si mandatur: strutionis sapore. pendent ei ex auribus utrinque Cartilagines, atque Cristae ut in Gallo Gallinaceo. Epicharmus & Alexander certe myndius: qui aues scripsit pusillam uolucrem hoc nomine intelligunt. Tetrax inquit auicula est a uoce dicta quam Qua pariens emittit. figlinae plumis color macularum sorde uarius prpetuisque lineis: Magnitudine spermologi eius quam nos spicilegam siue fru gilegam uocare possumus. quanquam frugilega nomen generis est ita uictum quaerentis apud Aristotelem. Rura ipsum passerculum uocant spicilegam detrita modo priore syllaba. ab eodem auctore scolopax atagenis colore traditur Gallinaceo generi psimilis, quam Theodorus gallinaginem: uernaculam uocem secutus (ita, n. uulgo nominatur) interpretatus est. TAM

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
