Latin
511.5 to 511.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 511.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
manus quoque ipsas curantium eodem modo ericlitari. amplitudo bicubitalis. praepingue corpus muni tum, loricatumque squamis durissimis, in quibus Aeripennes muscae latitant, quae ipsm animal con ficiunt. Amphisbaena similis est Scytalae tereti, &aequali corpore: uti ne caput utra parte sit cogno sci possit. Amphisbaena etiam biceps est, ut inquit Galenus &utraque parte ingteditur, unde nomen. Caeterum nec amphisbaena, ut Aetius existimat, interficit: nec Scytale praeterque chalcidica eandem afferens quam uiperae pniciem. Scytale tanta uarietate fulget tergoris, ut notarum gratia moretur obuios. prima ponit exuuias. hydros siue Natrix primum in terra uiuit, &Chersydros appellatur. Deinde in aqua. similis est aspidi pusillae: praeterquam ceruicem latam non habet, ut aspides nominant ab Aetio &parous in Syria proueniens modo aeris colore, modo nigricans, Ite spathiuros apud Chalcidem ex crassitudine in exilitatem procumbens lato capitae. Sed neutrum genus inferre mor tem. Ab eodem auctore Pelias &elaps produntur, sed quia noti sunt, descriptione inquit non in digent. Elaps &a Solino dicitur, fit &Chamedraconum mentio. Sed omnium sine dubio pestilentissimum est animal, quod a triplici frontis apice quasi alba, mitrula &plane Regio insigni Basilis cus appellatur, palmorum ternum longitudine: sufflauus: exacuto capite, cuius uel sibilum animantes nullae perferunt, praeter mustellam, a qua uineitur. auditus, comibectusque momento perimit, quicquid morsu eius occiditur ipsum etiam extinctum, iacetemque, nullum atingit anima. uulnus ab eo factum, ut inquit Erasistratus, aureo colore obducitur. Ex iis quas dixi pestibus alias esse sur das, alias haberi caecas, quae propterea Typhlini hoc est Ceciliae uocantur. puidentia naturae factum esse dicerem, nisi facile responderi posset ab imperitis, melius consulturam fuisse omnino non pepe risse. quam si captas oculis, &auribus peperissetu. Ita est leges naturae dicimus eadem facilitate qua con temnimus: atque utinam accusare mala satis esset. odimus &bona. usu certe comperi haud temere alios naturae taxatores esse, quom quibus uitia ipsa placent. impunitatem conquestione redimentibus. Sed haec alterius curae sunt. Illud obiter admonendi sunt lectores. ea quae de serpentibus a Neote ricis dicuntur, praesertimque Arabibus, &eorum Principe. Ita. n.