# De materiali medicina 512

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LEPVS MARINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/512
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/512

LEPVS MARINVS CCXX Epus marinus, Graece Lagoos Thalassios animal pusillum odore tetro inter lolligines fere uersatur, quibus & similis esse dicitur. Venenu, id est aliis cibo. aliis potu, aliis con tuitu. Siquidem grauidae si seminam, ex eo genere aspexetint: confestim nausea & redum datione stomachi uitium fatentur, ac deinde abortum faciunt. Remedio esse marem tradunt induratum sale, ut in brachialibus eum habeant. Eadem pestis in alto uel tactu solo nocet. Vescitur eo unum tantum animal, ut uon intereat, mulus piscis & tenerescit. Inde ingratior uiliorque fit. ho mines quibus in pastu fuerit piscem olent moriunturque totidem diebus quot lepus uixerit: om nino incerti temporis ueneficium id affirmant. In India uiuentem capi negant inuicemque illi hominem pro ueneno esse, ac digito quoque in mari tactum emori. esse autem ampliorem multo quem admodum reliqua orbis eius animalia. LEPVS TERRESTRIS CCXXI Epus terrestris, Graece Lagos & Lagoos chersaeos & a stupore atque metu ptox & ab dor miendi habitu derceumenos uicandro. lagides quoque Strabo eos uocauit dictus ut Var ro putat: non quasi lenipes sed quod Eoles Boetii leporem uocarent ita. Genus leporum triplex. Itali cum, Gallicum, siue alpinum: qui toti sunt candidi. niuem esitant algoribus qua liquescente rutilescunt. raroque Romam pferuntur. Adapis nomine Hispanum, quos ut Polybius est auctor appellamus cuniculos. quorum foetus uentre exectos aut ab uberibus ablatos gratissimo cibo lauti ces appellant. Strabo leberidas a quibusdam appellari tradit ipsos cuniculos: qui ab effectu lepo res gaeorychiae hoc est fossores ab ipso cognominantur. Aristoteles & Iulius Pollux leporem etiam Dasypoden uocari tradunt. Alii distingunt Dasypoden a lepore. Inuenio & chelidoniam cogno minatum. genus quoddam leporis a diphilo. Sunt qui Plinium accusent quod leporem alium a Dasypode uideatur habuisse. nec intelligunt, genus quidem unum ambobus esse: sed discriminis tamen aliquid inter eos. notari posse. Nam illud quod a plinio dictum uidetur esse lepori coagulum Inutile, Dasypodi praecipuum, lectionem arbitror corruptam ut in annotationibus libri undecimi docuimus. Nec illud tamen inficias eundum est Confundi saepe nomina ut & leporem pro dasypode, & contra pro lepore dasypodem Lepores appellasse uideam. Dioscorides certe leporem nec aliter uocare solet opere toto. Apud nos certe lepores montani differunt, a campestribus in tridentinis & uicentinis alpibus frequentes, nigritia magnitudine: ferocia densiore pilo a caeteris distinsti, de lepore prouerbium dictum est διασύποῦε ὧν, κρεὼν ἐπισθυμέῖν hoc est. lepus es & pulpa mentum quaeris: usurpatum a Terentio.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
