# De materiali medicina 513-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, MVSTELLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/513-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/513-2

Anam Graeci & fluuiatilem & marinam praedicant etiamnum pro pisce, batrachon & poetica uoce bo trachon uocant: ut Iones, quod & apud Aristophane & Xenophanem poetas legitur. Batrachion & chymistae suum habent excellentis in auri confectione miraculi ex putrilagine diuini laticis nascentem specie Ranunculi uenenum praesentissimum quod uel solo halitu minus prudentes opprimat. hoc ab effectu chrysocolla quoque dicitur. Est & morbi genus batrachos tumentibus sub lingua uenis cui similè fortasse Plinius uigesimi sexti uoluminis initio monstrauit: rubentis sub lingua du ritiae inter ranas est & quae phrynos Graece dicitur hoc est rubeta quia in ueptibus uiuat quoequae prius in aquis postea fit terrestris, pernitiosa haec ut chersidros, grandissima cunctarum: magnitudo testudinis paruae: geminis quandoque ueluti corniculis ut inquit Plinius, dorsum exasperat: in flatque se irata, ta proterue audax, ut insiliat quoque proximum: quaequae suspirio se frequentius quae morsu uindicans: bufso inde ut arbitror a Virgilio & uulgo dicta, uenenciorum plena, praecipue ossiculis duobus: quorum in sinistro latere inuentum apocynon uocatur quia Canum impetus cohibeat. Recentiores lapidem in capire huius ranae haberi tradunt, ad dolores ilium gestatu probant. Sed qui uiua ea sit exemptus quales uulgo magna etiam copia seruntur anulis: quanquam hunc elici potius: qua eximi uiuentibus constat puniceo in panno: cuius plurimum colore delectantur: ita dum ipsi feriando relaxant se, capitisonus deponunt: id moxi subiectam cista e medio foramine collabitur: alioquin ea est aliis inuidissima natura, ut lapidem eum, nisi tolleretur, resorbeat. huic aliqu & cauda initio est: quam post amittunt: ob id in stagnis cum adhuc pusillae sunt, mu tili rutibus uocantur. Alterum genus & hoc exitiale calamites dicitur quiano arumdinetis frutetisque rotis linctu uictitans sine uoce omniumque minima & uiridissima: quae si forte a bubus hauriatur, distenditeas.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
