Latin
513.5 to 513.7
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 513.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc puto esse quem ab Athenaeo modo thurionem modo thursionem modo thurianum pulmentum uocari diximus a strabone Galeotem &xiphiam ab aliis canem marinum aut si non iidem omnino sunt pisces, quod &ratio nonnulla suadet, certe similes fateri eos necesse est. Sunt qui Graece hyscam siue hyccam hoc est porculum pro flutione capiant, mentionem hyccae penes eundem Athenaeum legas &callimachum qui eum piscem sacrum uocauit. aliud uidetur genus esse ab hycca Id quod hyn id est suem uocant qui sit unt Athe naeo placet idem cum apro siue capro ut archestrato diuersum qui suem marinam psamitin alii psam matida cognominant. Nam oppidulum siciliae quod hyccara nocatur ab hyccarum multitudine cognominatum putant. Cyrenaei certe hunc non hyccam sed erythrinum hoc est quasi rubellio nem appellabant. Sunt tamen qui &pisces iulidas uocatos: hyccas nominent &philetae uersum. βυδοκκη ἐλσθῦε ἔσ λατοι ἐξέφυκε. Sic interpretentur quia difficile sit eos capere propterea &uermes quos intestina terrae dicimus &Graeci gesentera &iulos a nostris uulgari uoce porcelliones appellantur. Numenius &hyaenam piscem connumerat qui an idem sit cum aliquo ex praedictis, in incerto est mihi. Est &terrestre quadrupes hyaena: ut constat inter pisces &syagris a sue dicta potest uideri: quaequam inuenio quandoque scriptum synagris diphilus &capriscum dici quendam significat: qui &mys uocetur nisi quis non myn: idest murem sed hyn idest suem legendum potius existimet. Sunt. n. &mures in piscibus quemadmodum &inter ostrea.