Latin
PISCES SAXATILES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 516
Unproofread scanNot analysed yet
PISCES SAXATILES Axatiles Graeci uocant Petreos: quos saxosum mare nutrit, ut Merule, Turdi, Elepheti des, Menaluriae. Tria. n. sunt piscitii marini genera siue littoralis limosa Regio planum piscem educat. ut Soleam, Rumbum: Passerem. harenosi gurgites pelagium ut Auratam &Denticem. saxosum littus saxatilem. Inter quos principatus gulae Scaro. Deinde Turdo, ac Me tulae. post hos iulides phycides &percides hoc est percae laudantur ab Aetio. Iulidas Theodorus in Aristotele conuertit Iuliam Diphilus phycidas &phycenas quasi geuera duo sed uicina tamen inter saxatiles enumerat. Porro contrarii saxatilibus uidentur: quos Hippocrates planetas &cymatophle gas hoc est errones &fluctiuagos appellat CCXXXVI CIMICES LECTI Imices lectarios Graeci Cores Clinicos appellant, ad differentiam Syluestrium in maluaque na scentium ut arbitror, aduersantur aspidibus cimices adeo ut Gallinas, quo die hoc animal ederit: iterfici ab illis negent. Contra Cimic. bus scolopendra ut quae suffitu necet eos. ONOS CCXXXVII Nos latine Millepeda Centipeda multipedaque dicitur Graeci &oniscon &tilon quoque uo cant: Galenus &cyamon a fibae similitudine: fuscum colore Photion &iulum dici cre didit, Sed iulus Vermis terreus est potius quem lumbricum uocamus Athenaeum sequor. Pilosa haec &arcuatim Repens Aliud genus Multipedae habetur: quae non arcuatur, Seps uocata &Scolopendra minor: quae pernitiosa quoque est de hac Paulo post tractabitur. Illud memi hisse oportet: onon &millepedam uocari &quoddam locustae genus, ut dicetur. Oniscos &piscis est: quem nos asellum dicimus, duos in capite lapillos &cor in uentre habens solus omnium, hunc Graeci etiam banchon &chellaren siue Gallarian appellant. Est &Mugilis genus unum cognomento Bachos: id uidelicet quod ab Aristotele chelones dicuntur omnium minimi. Porro non desunt qui inter pisces onon ab onisco ditimant: onon, &Gadon Vocantes. Oniscon uero Gallarian siue gal leridam atque Maxinon. Nam Onias scari genus est. Sunt enim scari alii Oniae, alii Aeoli cognominati. oniscos porro Hippocrati uulnerarium instrumentum est: ad luxata corporum, Aetius oniscon marinum ad uitia interaneorum commendat: piscem intelligat an uermem: non satis scio CCXXXVIII