# De materiali medicina 516-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, BLATTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/516-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/516-2

BLATTAE Lattas Graeci dicunt silphas: Ridendo cuiusdam errore: qui silphiophoron Cyrenis agrum hoc est ut Catullus inquit Laserpitiferum: a blattis cognominatum ratus blattiferum conuertit in Strabone. In his pinguitudo quaedam est, capite auullo quae Celerrime transit in uermiculum: plura earum genera mollium & quod Mylloe con appellauere: quinam circum molas fete uisatur, fortasse quam mylacrida nominant Aristophanes. Tertium genus odoris tedio inuisum & MARINVS PVLMO exacuta clune fastidiendum. CCXXXIX Arinus pulmo Pneumon thalassios a Graecis uocatur pulmo etiam pleumon dicitur attice CCXL PVLMONES ANIMALIVM Vimones aquini, suilli, & ursini caeterorumque animantium, ex Dioscoridis inslituto referendi erant. In his quando nihil erat, scitu admodum dignum, ad diuerticula multae lestionis uenimus, quae nec inutilia nec iniucunda futura sint lectoribus suem igitur Graeci Hyem uocant & sin & hyn aliquando Thytem quod a suillopecore antiqui Principium imolandi sumpserint: lactentem porcellum: qui & sub grumus est: Graeci Orthragoriscon uocant: quia matutinis uenales essent: sed Communiori uoce galathenon. Agnum Amnon & Arna & Arnon & Rhena Hippocrates. Agnam Amnada & Amnida, Hircum tragon, & Aegyptia uoce Mu rem. Vrsum Arcton, Arconue. Arietem ueruecemue Crion & Ctilon praecipue sectarium. Vulpem lampu rim & Alopeca, est & uolucre animal & piscis hoc nomine Graeci certe alopecis uocabulo in medicina quandoque intelligunt carunculas musculates eas quae utrinque lumbos animalis quasi uestiunt: quas Hippocrates psyas, Aristoteles pro lumbis ipsis psoas & psoeas Hieronymus psyas pro renibus accepit. Alii neurometras uocant. Earum porro caua inanitatesque partium Cibos nominant & lagonas nos ilia: unde lagonoponos: qui sit dolor Ilium, alius quam qui laterum dolor appellatur hoc est pleuritis. Vulgus eam partem Graeca uoce sed luxata inuersaque significat: non lagonem dicendo, sed Galonem. Dicta uero ilia existimo a tenuitate, quod ea pars ibecilla, sublesta, inanis, & flaccida sit, ob id & ceneo nes item lagones uocatos Athenaeus auctor diligentissimus affirmat. Nam & Lagana & Artolagana hinc nomem habuere quasi lagara, porro Ina e Ila gracilis est pellicula ut Festus prodidit. Vnde Ilia crediderim fuisse nominata quandoquidem tenuiora quoque intestina, quae in homine atque oue Lactes proprie uocantur ut Plinio placet Ilas ueteres appellauere. Theodorus certc Gaza lactes interpretatur pro eo quod Graeci mesenterion appellant, nec quem sit auctorem in ea re secutus uideo. Ileos certe morbi genus est: ita Graece dictus nec arbitror aut Ilas aut Ilia hinc esse deriuata. Ina quidem Graecis & netuium & uim significat. Dicitur sus a Graecis etiam Choeros hoc est porcus. Nam Porceta est quae semel peperit. Scropha quae saepius. Mulieres inquit Varro nostrae nutrices maxime: naturam qua seminae sunt, appellant porcum & Graeci eadensignificatione choeron siue ut Athenaens inquit deiphaca, unde qui fratres sunt Adelphi nomiantur hoc est uterini.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
