Latin
BLATTAE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 517
Unproofread scanNot analysed yet
Porro delphax porcus est adultus, atque masculus ut grammatcus Aristophanes existimat Coheros uero dum adhuc tener est. Alii contra uolunt. Hippocrates usum carnis echoero damnat, cum e Sue hoc est ὑo? Commendat. Certe Delphax &pro semina sue capitur quque a poetis. Sicut &Choeros quoque apud lones. Opimas sues Graeci quidam sunt: qui Petalidas &Lannas cognominent. Alterum nomen a uitulis deriuatum est, quos illi Petalos appellant: ubi patula habere cornua coepere. Al terum a bubus, quos e pastoris nomine Larinos uocabant, siue a larina Epiri uiculo: siue a graeco uerbo saginam significante. Dicitur sus &uerres &cum exectus est: maialis: ut in gallis gallinaceiS Capi: &in equino genere Canterii: quia seminis usu careant. Nam Canthelios Graeci pro segni bus accipiunt atque tardis: ab asinorum similitudine: quos Canthonas appellant a clitellis: quas Can theleos uocant.