# De materiali medicina 517

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, BLATTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/517

Porro delphax porcus est adultus, atque masculus ut grammatcus Aristophanes existimat Coheros uero dum adhuc tener est. Alii contra uolunt. Hippocrates usum carnis echoero damnat, cum e Sue hoc est ὑo? Commendat. Certe Delphax & pro semina sue capitur quque a poetis. Sicut & Choeros quoque apud lones. Opimas sues Graeci quidam sunt: qui Petalidas & Lannas cognominent. Alterum nomen a uitulis deriuatum est, quos illi Petalos appellant: ubi patula habere cornua coepere. Al terum a bubus, quos e pastoris nomine Larinos uocabant, siue a larina Epiri uiculo: siue a graeco uerbo saginam significante. Dicitur sus & uerres & cum exectus est: maialis: ut in gallis gallinaceiS Capi: & in equino genere Canterii: quia seminis usu careant. Nam Canthelios Graeci pro segni bus accipiunt atque tardis: ab asinorum similitudine: quos Canthonas appellant a clitellis: quas Can theleos uocant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
