Latin
CICADAE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 519-2
Unproofread scanNot analysed yet
CICADAE CCLV Icadae tettiges a Graecis dicuntur: quo nomine coci quoque &absurdi, &iperiti dicebantur. Sicut elegantes, &urbani Maesones: a quo facecias &sales &quae Scommata graeci uocant maesonia cognominantur. De maesone Athenaeus Chrysippum inquit existimasse falso a uerbo graeco deriuari nomen id manducum &helluonem significante. Caeterum megarensis homo qui dam Maeson fuit commaediarum actor: qui &seruorum, &cocorum personas: &eam primus comperit, quae maeson appellatur: a quo dicta inquit salsa maesonica uocari consueuerunt. Cicadae genus quoddam acanthion &acantha uocant: quod mutum interpretantur nonnulli, quim in acantho urbe Aetoliae non canar ut prouerbii quoque loco sit ἀκάνσιοι έττ3. LOCVSTAE CCLVI Ocustarum: quas Graeci nominant Acridas una species Onos appellatur &apteros a Paulo quia pennis careat: quam &Bruchon uocari putant rodentem sata &Attacon in sacris literis appellata. Licet in Dioscoride Asitacon siue Assiracon legamus corrupte ut arbitror Nicandet mastacem appellat pro brucho. Aristoteles attelabon. Clitarchus in Ambracia locustas o mnes mastacas dici uoluit: ut Molurin quae frumenta depopulatur. Ionia locustas a numero penna rum Tetrapelyridas nomiat. Oetae cornopas alii parnopas &pornopas unde cognomen Herculi &Apollini quoque in Aeolia quod locustas abigat ridendus uero Strabonis interpres apud nos qui culicem non locustam uertit in parnote quoquam &millepedae genus unum est: quod uocatur onos. In sacris certe literis sunt quibus locustae mandi solitae non animal insectum, sed herbam hoc nomine significent. In qua sententia magnus auctor Chrysosthomus, &prior eo Athanasius fuisse credunt, quamsi pro animali acceptae uescendo non essent. Cum tamen in Asrica ut Dioscorides commeminit ad Leptin cibo etiam frequenti commendentur: hodie quoque uulgo eas commedunt Aegyptii. Plinius &indorum gentem quandam, &Aethiopum quoque partem locustis tantum uiuere fumo &sale duratis in annua alimenta prodidit post Diodorum, Strabonemque, ut ab id Acridophagi nomen habeant. Locustan igitur siue pedem locustae pro herba sumptam interpretantur quam uulgo Repunculum, siue Napu culum uocamus folio angusto, desinente in mucronem cauliculis uertice torulos habentibus, ut in asparago &salictario lupo cernitur. Itemque multi lateris. Ex quibus minores alii alterno semp inguine prosiliunt. Radicula uel diuitum, lautorumque mensis petita: Rapisti quidem sapore: non tamen ad ructus illiberali: ac fatuus omnino gustus sed cum aceto, &sale non iniocundus semen ei tam exiguum, ut discerni fere aliter non possit quam grana sabuli. Alii pedem locustae pro blito aut ual de simili herba capiunt in Arabicis scriptoribus. Sunt qui uocabulo Acridis non herbam unam aliquam sed summa herbarum omnium, quibus uictitarit homo sanctus in solitudine accipiant. Quod si esset, perperam uertisset Hieronymus locustas, alioquin certum est locustas Iudaeis inter animalia quae non sunt interdicta cibo numerari. Dioscorides certe paniculas auenae dependen tes ut in bromo diximus locustas: Plinius lobas appellauit. CCLVI