# De materiali medicina 519

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CCLIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/519
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/519

Habentur & quae Teganista a patellis, & sartagi ne dicant Succi deterrimi. Mala sunt, & Optethenta hoc est tosta cinete. Ideoque iis anteponunt: quae Graeci Exapheta siue Pnicta nominant, hoc est quae in aquam calidam mittuntur, immerguturque cum garo, uino, & oleo coquenda lento igni ac modice coagulanda ut inquit Paulus. Nam & quod da obsonandae carnis genus Pnicton ipsi uocant: quod equidem haud reor multum distare ab eo, quod Anabraston appellant. Sunt & quae uulgo dici solent Ootaricha id est oua salsa, Inueterataque abdica di usus. Nunc oua piscium salita in offas aut in pastillos durata, inclusaque mebranulis oua taricha di cuntur inter lautissimos recepta cibos. Praeferri uolunt omnibus Ex gallina ut Paulus inquit, ac fe re Galenus item ex Phasianis, Perdicibus. Pessima dicunt anferina: quaiquam proprietate illa commendentur quasi promptum igenium faciant, si quis crebro utatur cum butyro, & melle. Schista quoque oua Plinius appellattota lutea, quae triduo incubata tolluntur: causa nominis ut arbitror quia diuidantur, & disce dat uitellus a candido. Firmitas putaminis tanta est ouo, ut recta nec ui nec pondere ullo frangatur: nec nisi paululum in flexa rotunditate. Putamen In aceto maceratorum mollitur. Candidum ex iis siue ut Columella inquit albus liquor, siue ut Palladius albor oui ad mixtum calci uiuae glutinat uitri frag menta uis uero tanta est ut lignum perfusum ouo non ardeat, ac ne uestis quidem contacta aduratur. luteum & Vitellus oui dicitur, quem Graeci modo Lecython modo Chryson uocant. Hippocrates etiam Chloron, oua quae non sint recentia. Veteres appellabant requieta. Est & uasculi genus ouum ab ouali specie. Sicut & quod Ooscyphion Graeci uocant. Sed & ipsum coelum a ueteribus ouum di ci solitum, & hominem quoque ceu quandam coeli patuam imaginem comperias

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
