# De materiali medicina 520

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, OSSIFRAGVS SIVE PHINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/520
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/520

OSSIFRAGVS SIVE PHINIS Ssifragus siue phinis, & ut Aristoteles appellat phine alienos foetus cum suis alit: quos aquilae nutriendi tedio eiecerit. Quid aà non generare Ossifragum scripsere, ut Aristoteles. Plinius ex haliaeto nasci Ossifragos, ex Ossifragis uultures minores & ex minoribus maiores: qui omnino non generent. Differt Ossifragus ab Ossifraga etiam si confundunt aliqui, quod Ossifraga septimum est aquilae genus, quae barbata dicitur & sanqualis Ossifragus uero qualem in dicaui: laudatus ad coliuitia quoniam intestinum unum habeat mirabili natura omnia deuorata conficien di. Nescio quamobrem Ambrosius fulicam accipiat: quam Graeci Phinin uocarunt: cu sit apud Matonem fulica ut quibusdam placet, Hetodius ex Arato quem Poeta noster ea parte uidetur imitatus, ubi prognostica tempestatum carmini suo inseruit. Idem Ambrosius Herodium alio loco sturnum interpretatus est: cum sturnos graeci psaras nominet. Hieron ymus Herodium Graeco nomine appellat. Seruius herodios accepit: quas nos Diomedeas aues uocamus. Pausanias Herodiorum genus ma ximum, & pulcherrimum, & auguriis quoque proditum uocari tradit Ocnon. Theodorus fulicam: quae ab Aristotele cepphos, siue cemphos dicitur: intelligit. Ossifragus parum ualet oculis nubecula etis CCLVIII GALERITA num suffusis. Aleritam siue quod idemen gallica uoce Alaudam, Graeci Corydon, & Corydalon, & Scordalon appellant. Item Corydalida. omnes a galerosiue galea. na & epitymbiditon Theocritus quia ceu tymbon hoc est sepulchrum patris in capite gerat: Cuzulam graecum uulgus nominat. Nota est apud Aristophanem Comicum poetam fabula: primam uolucrum fuisse Galeritam: priorem quoque terra defunctum ei patrem: cum humari non posset: nundum enata humo conditum in uertice. Corydalis est & herba Capnos appellata: quaniam & ipsa doloribus coli medeatur: ut auis ipsa: Galeritam nemo fere ignorat: auem pusillam, & plerunque ob iter nobis obuiam: Ingenio ad cantus docili: passerculis ut inquit Galenus qui Pyrgitae ac Troglytae nominantur in op pidorum muris, ac turibus frequentes ad similem extra quam galero: quo illae carent. Nam Corydylis salsamentarius piscis est, quem nos Cordyllam uocamus: Graeci etiam cordylida & dorylum at cordila tumores in capite significat: & mitellam quoque Cypriis: eam: quam persae cidarin: athe nienses Crobylon appellant. Porro similis est Alaudae Zerraneola uocata: nisi quod apice in terra ni dificans unde nomen differt ab Alauda & parcus etiam si qui negant. est autem parcus auicula palumbo minor aliquanto subtus candida caetero pauoni similis, & crista quoque

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
