Latin
521.7 to 521.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 521.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ascalabotem graeci &co loton; &galeotem quandoque ap pellant. Nostri stellionem. Horum transmarini pleni lentigine, stridoris acerbi, qui &uescuntur, in tantum scorpionibus aduersi, ut uisis protinus torporem afferant frigidi sudoris. Tales in Ita lia non sunt. Viuunt enim rore, ut chamaeleontes praeterea &araneis. Qui autem stelliones appel lanur ut Marcellinus inquit in nouis domibus cernuntur, forte ii quos romanum uulgus Tarantulas uocat, albas innocuas, &pusillis lacertis similes. Sunt &Apulorum Tarantulae in agris Pha langiorum fortasse generis ueneni praesentanei, commoto statim eius mente quem percufferint. Au xiliari cantu eis &omnino musica ratione consuetudo regionis est. A stellione fraudulentissimo animali: stellionatus crimen, &stellatura. Spartianus in Pesennii Nigri uita. quos inquit constite rit accepisse stellaturam, &alibi, tribunos qui stellaturas inquit militibus tulissent capitali paena af fectos. Inuidentissimum hoc animal intelligitur, qnum senectutis suae membranam deuoret gnarum propter Comitiales morbos impeti eam, hinc stellare uerbum pro inuidere. Cubilia stellionis in locis hostiorum, senestrarumque sunt aut cameris, sepulchrisue. CCLXVII