# De materiali medicina 522.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 522.1 to 522.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/522.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/522.1

Est & Rhagion uocatus, quod acino uuae nigro similis est ore minimo sub aluum pedibus curtissimis, & tanquam incohatis. Dolor a morsu eius qualis a scorpione. Vria texus aranei persimilis. Quintum genus asiorcion, uel astertion ex manu scriptis codicibus aut astor gion, quasi discordialem & inamabilem significent, sed in picto Dioscoride ἀτῆριον id est aste num: uirgulis albis a proximo distinguitur: cuius ictu genua labefactantur. Sextum ceruleus utro que perniciosior, lanugine nigra, caliginem morsu concitans. & uomitus araneosos. Septimum a crabrone penna tantum differens, deterius etiam num ceruleo. Propterea macie quoque conficit a se percussos. Octauum myrmecion, quia formicae similis sed multo maior ruffo capite. Aluo & reliqua parte corporis nigra, guttis Respersus albis interstinguentibus, acerbiore quam uesparum dolore torquens. Viuit maxime circa surnos & molas. Fuliginosum describitur Aetio stellatum praesertimque dorso. Nonum tetragnathus Sed duobus fastigiis. Alterius medium caput: linea can dida & transuersum. Item altera distinguit, qui & peior, tumoremque oris molitur. Alter cinereus vosteriori parte candicans inertior. Aetius tetragnathon, modice lato & sub albo corpore descri bit: pedibus asperis: duabus in cisuris in capite, recta una, per obliquum altera, ut quaternas buc cas habere uideatur, un de nomen, in aethiopia tam frequentes ut Regionem in ea quandam pro pe Sillos, Acridophagosque deseri coegerit. Idem auctor & cranocolaptem, & scolecio, & scleroce phalon enumerat. Vt primum genus longis cruribus subuiride, aculeo circa ceruicem infesto pro dat: ita dictum quia caput maxime percutiat. Secundum squalet maculis praesertim capite longis pedibus. Tertio caput duritia siliceum. Lineamenta toto corpore similia bestiolis, quae lucemus cir cumuolant. Haec fortasse uel eadem sunt, uel parum diuersa plinianis. Praecipue uero cranocola ptes idem genus uidetur illud esse, quod nos. Sextum hii diximus ceruleum & caliginem morsu concitans caputque tentans. Habetur & cinerei genus quoddam minime noxii, telas muscis in parieti bus latissime pandentis: qui & muscarius uocatur: inter lupos, ut arbitror locandus. Comperio & araneum candidum, longissimis tenuissimisque pedibus. Item aliud genus crassissimum textum con dentis in contignationibus: quorum uterque in dictas, aut dicendas forte species recidit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
