# De materiali medicina 523

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LACERTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/523

Fortasseque i eo uerbo aut anagallidem Intelligit: quippe quam Dioscorides Sauritin a nonnullis dici prodat: & prophete Nycteritin quasi nocturno & subterraneo dicatam numini: aut ipsum Si napi quod ut plinio placet: ab atheniensibus faution uocatur. aut Nasturtium quod ab Hippocrate sauridion quoque dicitur. lacertarum pedes graeci blaesos uocant: hoc est quorum pars extror sum, pars Introrsum spectet. SEPS CCLXVIIII Eps nunc lacerti genus est: nunc ut diximus nullepedae. Cum lacertam significari uolu mus chalcidicae Cognomento utimur. Sed an Idem fit cum ea quam Aristoteles chalci da & Zygnida nuncupat. Theodorus more suo dignydam conuertit lacerto paruo si militer: aestimabunt legentes: ipse ut diuersam partem moueor Plinii uerbis: qui quodam loco ait. peculiariter inquit a chalcide ceraste differt. Est & turberculi maioris ac pestilentis nomen Seps apud Hippocratem ab erodedo Impositum. Aetius Seps inquit serpens est cubitorum binum, crassitudine In exilitatem ut alia quoque genera serpetium descendente. In gressu tardo rectoque: lato capite, ore acuto, maculis corpore toto Candidis, triduo uel quatriduo Interficit. Pausanias quoque. Aepytum Inquit Arcadiae quondam Regem in uenatione occupatum: & Imprudentem seps oppresit. Viperae similis est inquit minimae: cineris colore. maculis ex Interuallo uarius. lato capite. Angusta Ceruice. aluo maiori. Cauda breui obliquo Incessu quasi Cancet: quod & Cera stae Inquit serpenti proprium est chalcidicem Helianus si quis Inquit habeat in tritico fore ut In corruptum seruetur De serpente Intelligat an de pisce chalcidica qui & chalcis dicitur: non constat. De sepe pro multipeda Plinius uigesimo uolumine. multipedem Inquit sepa graeci uocant: oblongam pilosis pedibus pecori praecipue nocuam. Castigatus est in ea parte locus. propterea quod non sepa sed ipa legebatur. Nam Ips genus uermis aliud ut in pumice docebimus. SCINCVS CCLXX Cincus A Crocodilocute distinguitur, Candidiore tenuioreque, Sed praecipue seta squa marum: quae a Cauda ei ad caput uersa est. maximus Indicus. post arabicus. Afferuntur Inueterati sale. In nilo natus Ichneumone minor est, tanto Inferior Crocodilo. In libya duos cubitos excedere Pausanias existimat. Veales scincos ex aegypto licet uidere lacerti magni similitudine. Sunt & uincentino agro sui quidam scinci: minores multo ueris, etiam si pro aegy ptiis officinae subiiciunt. In bithynia chalcedonis agro fere: crocodilos minutos quodam fonte nasci qui a Zaritia dicatur: Strabo meminit. fortasseque pro scincis accipit: quoniam paruos esse tra dat. Crocodili champsae apud aegyptios uocantur. Iones uero Crocodilos primi uidentur appellasse ut Inquit Herodotus, sumpto nomine ab illo crocodilorum genere, qui apud ipsos In se pibus maceriisque nascuntur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
